| Sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi ponti- | 136.1 |
| fices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad | |
| populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis | |
| vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando | |
| ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium | 5 |
| pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum | |
| populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu | |
| faceret, non videri eam posse recte dedicari. Quid? cum | |
| Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacer- | |
| dotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et | 10 |
| aediculam et pulvinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem | |
| ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor | |
| rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio | |
| respondit, Qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, | |
| inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. Quam | 15 |
| quidem rem quanta <tractaverit> severitate quantaque diligentia | |
| senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis. | |
| Videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne | 137.1 |
| id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae | |
| litterae, tollerentur? O tempora, o mores! Tum censorem, | |
| hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare | |
| pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem | 5 |
| senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex | |
| auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea | |
| dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella | |
| patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio | |
| rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, | 10 |
| everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione | |
| omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in vis- | |
| ceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conser- | |
| vasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab | |
| aequitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli | 15 |
| nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam | |
| quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse | |
| laturam? |