Sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram!
|
30.1
|
de mea domo dicere audes? Committe vel consulibus vel
|
|
senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his
|
|
tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis
|
|
aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per
|
5
|
te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse <et> aras.
|
|
Tabulis hoc censoriis, memoria multorum firmabo ac docebo:
|
|
agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod
|
|
nuper est factum referri ad vos necesse est, habeo quae de
|
|
locis religiosis velim dicere. Cum de domo tua dixero, in
|
31.1
|
qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit,
|
|
tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi
|
|
necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad
|
|
me non nulli pertinere magmentarium Telluris aperire.
|
5
|
Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctis-
|
|
simam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt
|
|
vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes Telluris
|
|
est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit
|
|
mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem
|
10
|
suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac cari-
|
|
tate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio
|
|
Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio
|
|
deberi dicitur. Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc
|
32.1
|
si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae,
|
|
communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis
|
|
immortalibus usu capere possint. Verum tamen antiqua
|
|
neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime,
|
5
|
quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus
|
|
ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo
|
|
sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in
|
|
hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato
|
|
loco anniversaria factitarint. Et quaerimus di immortales
|
10
|
quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur?
|
|
A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, op-
|
|
pressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?
|
|
Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente?
|
33.1
|
quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce?
|
|
qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem
|
|
impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? quod stupraras.
|
|
Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro <in>
|
5
|
imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus
|
|
religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Ita-
|
|
que ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum
|
|
possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius
|
|
tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem
|
10
|
eam quam delere voluisti.
|
|