O di immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? 93.1
quam spem rei publicae datis? Quotus quisque invenietur
tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei publicae
amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem
veramque quaerat? cum sciat duo illa rei publicae paene 5
fata, Gabinium et Pisonem, alterum haurire cotidie ex
pacatissimis atque opulentissimis Syriae gazis innumerabile
pondus auri, bellum inferre quiescentibus, ut eorum veteres
inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum
gurgitem profundat, villam aedificare in oculis omnium 10
tantam tugurium ut iam videatur esse illa villa quam ipse
tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo
fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus
ac non cupidus vocaret; alterum Thracibus ac Dardanis 94.1
primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi
pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et
spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum, civium
Romanorum, cum debitoribus Graecis divisisse, cogere pecu- 5
nias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam
Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque
tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabu-
lam aut ornamentum reliquisse; illos sic inludere quibus
omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, 10
reos esse hos duos quos videtis. Omitto iam Numerium,
Serranum, Aelium, quisquilias seditionis Clodianae; sed
tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec,
dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se
pertimescent. 15
  Nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit 95.1
et accusavit de vi Milonem? Neque hic tamen ulla umquam
iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi
se in rem publicam fuisse paeniteat; sed qui haec vident
adulescentes quonam suas mentis conferent? Ille qui monu- 5
menta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum
suorum oppugnavit excidit incendit, qui stipatus semper
sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum
hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinero-
sorum concitavit et servos ad caedem idoneos emit et in 10
tribunatu carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis,
accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem
repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos
penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia
defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie ac- 15
cusatur per senatus auctoritatem non est situs. Nimirum 96.1
hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione
quaesisti, quae esset nostra 'natio optimatium'; sic enim
dixisti. Rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec
mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, 5
dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient,
nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit
oratio mea.