Nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas
|
106.1
|
conductorum removeris, omnes idem de re publica sensuri
|
|
esse videantur. Etenim tribus locis significari maxime de <re
|
|
publica> populi Romani iudicium ac voluntas potest, contione,
|
|
comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. Quae contio
|
5
|
fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed
|
|
vera, in qua populi Romani consensus non perspici posset?
|
|
Habitae sunt multae de me a gladiatore sceleratissimo, ad
|
|
quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum
|
|
foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire
|
10
|
poterat. Erant illae contiones perditorum hominum neces-
|
|
sario turbulentae. Habuit de eodem me P. Lentulus consul
|
107.1
|
contionem: concursus est populi Romani factus; omnes
|
|
ordines, tota in illa contione Italia constitit. Egit causam
|
|
summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta
|
|
adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam popu-
|
5
|
lare ad populi Romani auris accidisse. Productus est ab eo
|
|
Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed
|
|
etiam supplicem populo Romano <praebuit>. Huius oratio ut
|
|
semper gravis et grata in contionibus fuit, sic contendo num-
|
|
quam neque sententiam eius auctoritate neque eloquentiam
|
10
|
iucunditate fuisse maiore. Quo silentio sunt auditi de me
|
108.1
|
ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco
|
|
ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de
|
|
omnibus, infinita esse videatur. Cedo nunc eiusdem illius
|
|
inimici mei de me eodem ad verum populum in campo
|
5
|
Martio contionem! Quis non modo adprobavit, sed non
|
|
indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed
|
|
vivere ac spirare? Quis fuit qui non eius voce maculari
|
|
rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi
|
|
arbitraretur?
|
10
|