Iam illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem 121.8
paulo post in eadem fabula sunt acta!
    O páter— 10
Me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem
Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae
nominarant. Quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac
ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret,
domum incensam eversamque, sic egit ut, demonstrata pri- 15
stina fortuna, cum se convertisset,
    Haec ómnia vidi inflámmari
fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! Pro di immor- 122.1
tales! Quid? illa quem ad modum dixit idem! Quae mihi
quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo,
si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere
reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem 5
solebat aut errorem senatus:
    O íngratifici Argívi, immunes Gráii, immemores bénefici!
Non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri,
quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec
unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; 10
sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit for-
tissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis
ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum
populum Romanum accusaret:
    Éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini! 15
Quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio volun-
tatis ab universo populo Romano in causa hominis non
popularis, equidem audiebam: existimare facilius possunt
qui adfuerunt.