Et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum
|
123.1
|
totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam
|
|
ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae,
|
|
quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt;
|
|
eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu
|
5
|
suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro
|
|
me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber
|
|
esset, an principes civitatis? Nominatim sum appellatus in
|
|
Bruto:
|
|
Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat.
|
10
|
Miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus
|
|
iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi
|
|
cives sublatum per nos criminabantur? Maximum vero
|
124.1
|
populi Romani iudicium universi consessu gladiatorio de-
|
|
claratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso
|
|
et illo Metello cui dabatur. Id autem spectaculi genus erat
|
|
quod omni frequentia atque omni genere hominum celebra-
|
5
|
tur, quo multitudo maxime delectatur. In hunc consessum
|
|
P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo
|
|
magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non
|
|
plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem
|
|
universi populi viderent: venit, ut scitis, a columna Maenia:
|
10
|
tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus
|
|
ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior con-
|
|
sensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in
|
|
causa diceretur. Vbi erant tum illi contionum moderatores,
|
125.1
|
legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis im-
|
|
probis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique
|
|
fuerimus?
|
|
Equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi
|
5
|
quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero
|
|
ullorum comitiorum. Haec igitur innumerabilis hominum
|
|
multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla
|
|
varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri
|
|
putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et
|
10
|
dignitatem populo Romano caram esse universo? At vero
|
126.1
|
ille praetor, qui de me non patris, avi, proavi, maiorum
|
|
denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto con-
|
|
tionem interrogare solebat, 'velletne me redire,' et, cum erat
|
|
reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum
|
5
|
Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spe-
|
|
ctaret, numquam est conspectus cum veniret. Emergebat
|
|
subito, cum sub tabulas subrepserat, ut
|
|
Matér, te appello
|
|
dicturus videretur; itaque illa via latebrosior, qua spe-
|
10
|
ctatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen
|
|
quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores
|
|
sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
|
|
Videtisne igitur quantum <intersit> inter populum Romanum
|
127.1
|
et contionem? dominos contionum omni odio populi
|
|
notari, quibus autem consistere in operarum contio-
|
|
nibus non liceat, eos omni populi Romani significatione
|
|
decorari?
|
5
|