Tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire 127.6
ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis
captivis a quibus ad senatum missus erat Romae manere
maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias
comparatas et homines armatos? Vim scilicet ego desideravi, 10
qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla
res labefactare potuisset. Hunc ego reditum repudiarem, 128.1
qui ita florens fuit ut verear ne quis me studio gloriae putet
idcirco exisse ut ita redirem? Quem enim umquam senatus
civem nisi me nationibus exteris commendavit? Cuius
umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis 5
populi Romani gratias egit? De me uno patres conscripti
decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui
quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent:
in una mea causa post Romam conditam factum est ut
litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia 10
omnes qui rem publicam salvam vellent convocarentur.
Quod numquam senatus in universae rei publicae periculo
decrevit, id in unius mea salute conservanda decernen-
dum putavit. Quem curia magis requisivit, quem forum
luxit? Quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? Omnia 15
discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris
fuerunt. Quis est Italiae locus in quo non fixum sit in
publicis monumentis studium salutis meae, testimonium
dignitatis?
  Nam quid ego illa de me divina senatus consulta com- 129.1
memorem? vel quod in templo Iovis Optimi Maximi factum
est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque re-
giones tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit, de
scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conser- 5
vatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus
secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis
publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempi-
ternam: vel quod est postridie decretum in curia populi
ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant ad- 10
monitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam
adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei
publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim
de eius facto referretur. Qua gravitate sua cum frequens
senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen 15
illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuis-
set non esset actum, redirem in patriam dignitate omni
reciperata.