Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium
|
6.5
|
accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque
|
|
celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius
|
|
ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim
|
|
ista maledicta pervolgata in omnis quorum in adulescentia
|
|
forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere,
|
10
|
aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat,
|
|
hominem notet, argumento probet, teste confirmet; male-
|
|
dictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam;
|
|
quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius, urbanitas
|
|
nominatur. Quam quidem partem accusationis admiratus
|
7.1
|
sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque
|
|
enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod
|
|
animum advertere poteratis, pudor patiebatur optimi adu-
|
|
lescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex
|
5
|
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
|
|
aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refuta-
|
|
remus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine,
|
|
agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae
|
|
et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo.
|
10
|
Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es
|
8.1
|
talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum tur-
|
|
pitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas;
|
|
deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso
|
|
responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non
|
5
|
pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non
|
|
possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at
|
|
non sine argumento male dicere? Sed istarum partium
|
|
culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui,
|
|
quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate
|
10
|
politeque dixisti. Verum ad istam omnem orationem
|
9.1
|
brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit
|
|
isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde
|
|
etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic
|
|
togam virilem dedit—nihil dicam hoc loco de me; tantum
|
5
|
sit quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a patre con-
|
|
tinuo ad me esse deductum—nemo hunc M. Caelium in
|
|
illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in
|
|
M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis
|
|
erudiretur.
|
10
|