| Quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et | 17.1 |
| doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo | |
| venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc | |
| nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae con- | |
| tentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non | 5 |
| potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere? | |
| Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, | |
| omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil | |
| dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare | |
| qui longissime a te afuit. Equidem, si quando, ut fit, iactor | 10 |
| in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum | |
| ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me | |
| ipsum incurrit atque incidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro, | |
| suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari | |
| meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te | 15 |
| ipsum incubuerunt te depulsum putas. Sed tamen haec | 18.1 |
| tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque con- | |
| tentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod | |
| necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis com- | |
| petitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. Sed | 5 |
| vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. Sic | |
| enim conferamus. Est tuum nomen utraque familia con- | |
| sulare. Num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, | |
| qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui | |
| nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem | 10 |
| non dubito. Sed si parum multi sunt qui nobilitatem | |
| ament, num ista est nostra culpa? Etenim ad caput et ad | |
| fontem generis utriusque veniamus. | |
| Tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt | 19.1 |
| plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia | |
| —tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e | |
| praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non | |
| tam suburbana. Quantum interesse vis ad rationem petendi? | 5 |
| Primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos | |
| suis? Alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile | |
| possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. | |
| Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod | |
| primus ille non modo in eam familiam sed etiam in prae- | 10 |
| fecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in | |
| modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est | |
| municipium consularibus, nam malivolos non esse certo | |
| scio—numquam intellexi vehementius suorum honore laetari. | |
| Habemus hoc nos, habent nostra municipia. Quid ego de | 20.1 |
| me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope | |
| dicam montesque faverunt. Num quando vides Tuscu- | |
| lanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, | |
| num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis | 5 |
| gloriari? Verbum nemo facit. At in quemcumque Arpi- | |
| natem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam | |
| de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. Primum | |
| igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in | |
| hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. Deinde | 21.1 |
| tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed | |
| tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius | |
| praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota | |
| Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multi- | 5 |
| tudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem | |
| vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii—nam | |
| plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— | |
| quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? Non | |
| <modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed | 10 |
| dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robu- | |
| stam et adsiduam frequentiam praebuerunt. Nam municipia | |
| coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur. Omnia | 22.1 |
| quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim | |
| finitimi Atinatibus. Laudanda est vel etiam amanda vici- | |
| nitas retinens veterem illum offici morem, non infuscata | |
| malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax, | 5 |
| non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam | |
| urbano. Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, | |
| nemo Casinas, nemo Aquinas. Tractus ille celeberrimus | |
| Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et | |
| montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se | 10 |
| huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdem- | |
| que nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice | |
| cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt sollici- | |
| tudine quam tum erant studio. Etenim est gravius spoliari | |
| fortunis quam non augeri dignitate. Ergo ut alia in te erant | 23.1 |
| inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic | |
| te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis | |
| genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut | |
| Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam | 5 |
| qui carnem Latinis petant reperiuntur. Adiungamus, si vis, | |
| id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; | |
| qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos | |
| enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firma- | |
| mentum rei publicae publicanorum ordine continetur. Quis | 24.1 |
| est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore | |
| Planci singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is qui | |
| est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis | |
| unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia | 5 |
| pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem | |
| summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel | |
| quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere | |
| liberis suis arbitrabantur. |