Quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et
|
17.1
|
doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo
|
|
venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc
|
|
nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae con-
|
|
tentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non
|
5
|
potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere?
|
|
Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit,
|
|
omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil
|
|
dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare
|
|
qui longissime a te afuit. Equidem, si quando, ut fit, iactor
|
10
|
in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum
|
|
ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me
|
|
ipsum incurrit atque incidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro,
|
|
suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari
|
|
meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te
|
15
|
ipsum incubuerunt te depulsum putas. Sed tamen haec
|
18.1
|
tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque con-
|
|
tentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod
|
|
necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis com-
|
|
petitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. Sed
|
5
|
vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. Sic
|
|
enim conferamus. Est tuum nomen utraque familia con-
|
|
sulare. Num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati,
|
|
qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui
|
|
nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem
|
10
|
non dubito. Sed si parum multi sunt qui nobilitatem
|
|
ament, num ista est nostra culpa? Etenim ad caput et ad
|
|
fontem generis utriusque veniamus.
|
|
Tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt
|
19.1
|
plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia
|
|
—tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e
|
|
praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
|
|
tam suburbana. Quantum interesse vis ad rationem petendi?
|
5
|
Primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos
|
|
suis? Alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile
|
|
possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
|
|
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod
|
|
primus ille non modo in eam familiam sed etiam in prae-
|
10
|
fecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in
|
|
modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est
|
|
municipium consularibus, nam malivolos non esse certo
|
|
scio—numquam intellexi vehementius suorum honore laetari.
|
|
Habemus hoc nos, habent nostra municipia. Quid ego de
|
20.1
|
me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope
|
|
dicam montesque faverunt. Num quando vides Tuscu-
|
|
lanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,
|
|
num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis
|
5
|
gloriari? Verbum nemo facit. At in quemcumque Arpi-
|
|
natem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam
|
|
de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. Primum
|
|
igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in
|
|
hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. Deinde
|
21.1
|
tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed
|
|
tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius
|
|
praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota
|
|
Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multi-
|
5
|
tudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem
|
|
vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii—nam
|
|
plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit—
|
|
quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? Non
|
|
<modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed
|
10
|
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robu-
|
|
stam et adsiduam frequentiam praebuerunt. Nam municipia
|
|
coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur. Omnia
|
22.1
|
quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim
|
|
finitimi Atinatibus. Laudanda est vel etiam amanda vici-
|
|
nitas retinens veterem illum offici morem, non infuscata
|
|
malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax,
|
5
|
non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam
|
|
urbano. Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus,
|
|
nemo Casinas, nemo Aquinas. Tractus ille celeberrimus
|
|
Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et
|
|
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se
|
10
|
huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdem-
|
|
que nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice
|
|
cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt sollici-
|
|
tudine quam tum erant studio. Etenim est gravius spoliari
|
|
fortunis quam non augeri dignitate. Ergo ut alia in te erant
|
23.1
|
inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic
|
|
te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis
|
|
genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut
|
|
Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam
|
5
|
qui carnem Latinis petant reperiuntur. Adiungamus, si vis,
|
|
id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum;
|
|
qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos
|
|
enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firma-
|
|
mentum rei publicae publicanorum ordine continetur. Quis
|
24.1
|
est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore
|
|
Planci singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is qui
|
|
est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis
|
|
unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia
|
5
|
pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem
|
|
summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel
|
|
quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere
|
|
liberis suis arbitrabantur.
|
|