'Dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' Si
|
46.1
|
diceret iuratus, crederes? At quid interest inter periurum
|
|
et mendacem? Qui mentiri solet, peierare consuevit. Quem
|
|
ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile
|
|
potero. Nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore
|
5
|
religione ad periurium quam ad mendacium perduci con-
|
|
suevit. Quis enim deprecatione deorum, non conscientiae
|
|
fide commovetur? Propterea, quae poena ab dis immor-
|
|
talibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non
|
|
enim ex pactione verborum quibus ius iurandum compre-
|
10
|
henditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae ten-
|
|
duntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere
|
|
consuerunt. At ego hoc ex contrario contendo: levior
|
47.1
|
esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est,
|
|
cum dicit iniuratus. Tum enim forsitan improbis nimis
|
|
cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset;
|
|
nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et con-
|
5
|
stantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus
|
|
suis dicit.
|
|
Dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse
|
48.1
|
mentitum! Mentitus est Cluvius? Ipsa mihi veritas
|
|
manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit.
|
|
Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est?
|
|
Roscius est videlicet homo callidus et versutus. Hoc
|
5
|
initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit
|
|
HS iↄↄↄ, petam a C. Cluvio, equite <Romano>, ornatissimo
|
|
homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam
|
|
esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse
|
|
Fannio quae data non sunt.' Est hoc principium im-
|
10
|
probi animi, miseri ingeni, nullius consili. Quid deinde?
|
49.1
|
Postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium.
|
|
Quem hominem? levem? Immo gravissimum. Mobilem?
|
|
Immo constantissimum. Familiarem? Immo alienissi-
|
|
mum. Hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et
|
5
|
concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis
|
|
familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de
|
|
Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ
|
|
dedisse qui assem nullum dedit.' Quid ille respondit?
|
|
'Ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si
|
10
|
quando me peierare <vis>, ut paululum tu compendi facias,
|
|
paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem
|
|
caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam
|
|
leve transigere potuisti.' Pro deum hominumque fidem!
|
50.1
|
hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens
|
|
in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti conces-
|
|
sisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius
|
|
fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et
|
5
|
postulare auderes et impetrare posses. Quod cum est veri-
|
|
tate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor
|
|
enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos
|
|
temporis causa esse fingo. Falsum subornavit testem Ro-
|
51.1
|
scius Cluvium! Cur tam sero? cur cum altera pensio
|
|
solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS
|
|
iↄↄↄ dissolverat. Deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut
|
|
mentiretur, cur potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ
|
5
|
ccciↄↄↄ data dixit Fannio <a> Flavio, cum ex restipulatione
|
|
pars eius dimidia Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso,
|
|
sibi soli, societati nihil Roscium petisse. Hoc quoniam
|
|
sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra
|
|
veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem
|
10
|
vestigio deverticulum reperit.
|
|