| Video adhuc constare, iudices, omnia: Miloni etiam utile | 52.1 |
| fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissi- | |
| mum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acer- | |
| bissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius | |
| perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda; | 5 |
| mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam, | |
| nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem | |
| illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter | |
| necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se | |
| tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse redi- | 10 |
| turum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam | |
| mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope | |
| urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen | |
| accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum. | |
| Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille | 53.1 |
| ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero, | |
| iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante | |
| fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substru- | |
| ctiones facile hominum mille versabatur valentium, edito | 5 |
| adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat | |
| Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum | |
| elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui | |
| ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, | |
| iudices, quae semper valet plurimum. Si haec non gesta | 54.1 |
| audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset | |
| insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in | |
| raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impe- | |
| ditissimum? vestitus an vehiculum an comes? quid minus | 5 |
| promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda im- | |
| peditus, uxore paene constrictus esset?—Videte nunc illum, | |
| primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid | |
| necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? | |
| 'Devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret? scie- | 10 |
| bat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea | |
| fuerat. Quid ergo erat? mora et tergiversatio: dum hic | |
| veniret, locum relinquere noluit. Age nunc iter expediti | 55.1 |
| latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille | |
| antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum | |
| in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in | |
| castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil. | 5 |
| Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris | |
| ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, | |
| semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi | |
| ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est? | |
| Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro | 10 |
| a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos | |
| Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. Nec | 56.1 |
| vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non | |
| satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset | |
| P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille | |
| auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam | 5 |
| maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat num- | |
| quam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. | |
| Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque | |
| communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit | |
| et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis | 10 |
| ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil | |
| de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira | |
| vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis | |
| poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt. | |
| Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indica- | 57.1 |
| retur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis coge- | |
| rentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium | |
| confiteri. Quid opus est terrore? quid quaeris? Occi- | |
| deritne? occidit. Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti | 5 |
| enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. Quod igitur in | |
| causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis | |
| inveniri vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius | |
| quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis | |
| inimici factum reprehendere. Dixit enim hic idem qui | 58.1 |
| semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in | |
| turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata | |
| est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignis- | |
| simos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim | 5 |
| praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam | |
| fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non | |
| tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneri- | |
| bus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. | |
| Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt | 10 |
| conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. | |
| Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat | |
| quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum | |
| praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem, | 59.1 |
| quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de | |
| servis? 'Rogas? de P. Clodi.' Quis eos postulavit? | |
| 'Appius.' Quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.' | |
| Di boni! quid potest agi severius? Proxime deos Clodius | 5 |
| accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius | |
| de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed | |
| tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non | |
| quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum | |
| et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accu- | 10 |
| satoris cum quaeritur, verum inveniri potest? Age vero, | 60.1 |
| quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi | |
| causa, 'cave sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni?' | |
| 'Fecit;' certa crux. 'Nullas fecit:' sperata libertas. Quid | |
| hac quaestione certius? Subito adrepti in quaestionem | 5 |
| tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis | |
| cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem | |
| cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid | |
| hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius? |