LIBER SECUNDUS
  Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis 2.1.1
et in Italia cum primis beati numerarentur, templum
Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis
locupletare voluerunt. itaque Heracleoten Zeuxin, qui
tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, 5
magno pretio conductum adhibuerunt. is et ceteras
conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars us-
que ad nostram memoriam propter fani religionem
remansit, et, ut excellentem muliebris formae pulchri-
tudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere 10
simulacrum velle dixit; quod Crotoniatae, qui eum mu-
liebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare
saepe accepissent, libenter audierunt. putaverunt enim,
si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere
elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. 15
neque tum eos illa opinio fefellit. nam Zeuxis ilico 2.1
quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent.
illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos
dignitate. etenim quodam tempore Crotoniatae multum 5
omnibus corporum viribus et dignitatibus antisteterunt
atque honestissimas ex gymnico certamine victorias
domum cum laude maxima rettulerunt. cum puerorum
igitur formas et corpora magno hic opere miraretur:
'Horum,' inquiunt illi, 'sorores sunt apud nos virgines. 10
quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari'.
'Praebete igitur mihi, quaeso,' inquit, 'ex istis virgini-
bus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum
vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo
veritas transferatur.' tum Crotoniatae publico de con- 3.1
silio virgines unum in locum conduxerunt et pictori
quam vellet eligendi potestatem dederunt. ille autem
quinque delegit; quarum nomina multi poëtae memo-
riae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, 5
qui pulchritudinis habere verissimum iudicium de-
buisset. neque enim putavit omnia, quae quaereret ad
venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo,
quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus per-
fectum natura expolivit. itaque, tamquam ceteris non 10
sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit,
aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo mu-
neratur.