| Exemplum autem translationis in causa positum no- | 2.59.8 |
| bis sit huiusmodi: cum ad vim faciendam quidam | |
| armati venissent, armati contra praesto fuerunt et | 10 |
| cuidam equiti Romano quidam ex armatis resistenti | |
| gladio manum praecidit. agit is, cui manus praecisa | |
| est, iniuriarum. postulat is, quicum agitur, a praetore | |
| exceptionem: extra quam in reum capitis prae- | |
| iudicium fiat. hic is, qui agit, iudicium purum | 60.1 |
| postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait | |
| oportere. quaestio est: excipiundum sit an non. ratio: | |
| 'non enim oportet in recuperatorio iudicio eius male- | |
| ficii, de quo inter sicarios quaeritur, praeiudicium fieri.' | 5 |
| infirmatio rationis: 'eiusmodi sunt iniuriae, ut de iis | |
| indignum sit non primo quoque tempore iudicari.' | |
| iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causae sit, quare, | |
| dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de | |
| quo iudicium conparatum sit, praeiudicetur? atque | 10 |
| exemplum quidem hoc est. in omni autem causa ab | |
| utroque quaeri oportebit, a quo et per quos et quo | |
| modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut quid | |
| statui de ea re conveniat. id ex partibus iuris, de qui- | 61.1 |
| bus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari, | |
| quid in similibus rebus fieri soleat, et videre, utrum | |
| malitia [quid] aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia, | |
| an necessitudine, quod alio modo agere non possit, an | 5 |
| occasione agendi sic sit iudicium aut actio constituta, | |
| an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem | |
| communis contra eum, qui translationem inducet: fu- | |
| gere iudicium ac poenam, quia causae diffidat. a trans- | |
| latione autem: omnium fore perturbationem, si non ita | 10 |
| res agantur et in iudicium veniant, quo pacto oporteat; | |
| hoc est, si aut cum eo agatur, quocum non oporteat, | |
| aut alia poena, alio crimine, alio tempore; atque hanc | |
| rationem ad perturbationem iudiciorum omnium per- | |
| tinere. | 15 |