| Tres igitur haec constitutiones, quae partes non ha- | 2.61.16 |
| bent, ad hunc modum tractabuntur. nunc generalem | |
| constitutionem et partes eius consideremus. | |
| Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla | 62.1 |
| actionis inlata controversia vis et natura et genus | |
| ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem ap- | |
| pellamus. huius primas esse partes duas nobis videri | |
| diximus, negotialem et iuridicialem. | 5 |
| Negotialis est, quae in ipso negotio iuris civilis | |
| habet implicatam controversiam. ea est huiusmodi: | |
| quidam pupillum heredem fecit; pupillus autem ante | |
| mortuus est, quam in suam tutelam venit. de hereditate | |
| ea, quae pupillo venit, inter eos, qui patris pupilli | 10 |
| heredes secundi sunt, et inter adgnatos pupilli contro- | |
| versia est. possessio heredum secundorum est. intentio | |
| est adgnatorum: 'nostra pecunia est, de qua is, cuius | |
| adgnati sumus, testatus non est.' depulsio est: 'immo | |
| nostra, qui heredes testamento patris sumus.' quaestio | 15 |
| est: utrorum sit? ratio: 'pater enim et sibi et filio | |
| testamentum scripsit, dum is pupillus esset. quare, | |
| quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant ne- | |
| cesse est.' infirmatio rationis: 'immo pater sibi scripsit | |
| et secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse. | 20 |
| quare, praeterquam quod [in] ipsius fuit, testamento il- | |
| lius vestrum esse non potest.' iudicatio: possitne quis- | |
| quam de filii pupilli re testari; an heredes secundi | |
| ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli | |
| heredes sint? | 25 |
| Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat, | 63.1 |
| ne aut nusquam aut usquequaque dicatur, hic ad- | |
| monere. sunt causae, quae plures habent rationes in | |
| simplici constitutione; quod fit, cum id, quod factum | |
| est aut quod defenditur, pluribus de causis rectum | 5 |
| aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. sub- | |
| ponatur enim ab heredibus haec ratio: 'unius enim pe- | |
| cuniae plures dissimilibus de causis heredes esse non | |
| possunt, nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae | |
| alius testamento, alius lege heres esset', infirmatio | 64.1 |
| [autem] haec erit: 'non est una pecunia, propterea quod | |
| altera pupilli iam erat adventicia, cuius heres non illo | |
| in testamento quisquam scriptus erat, si quid pupillo | |
| accidisset; et de altera patris etiamnunc mortui vo- | 5 |
| luntas plurimum valebat, quae iam mortuo pupillo | |
| suis heredibus concedebat.' iudicatio est: unane pe- | |
| cunia fuerit; aut, si hac erunt usi infirmatione: posse | |
| plures esse unius heredes pecuniae dissimilibus de cau- | |
| sis et de eo ipso esse controversiam, iudicatio nascitur: | 10 |
| possintne eiusdem pecuniae plures dissimilibus gene- | |
| ribus heredes esse? ergo una in constitutione intel- | |
| lectum est, quomodo et rationes et rationum infirma- | |
| tiones et propterea iudicationes plures fiant. |