| Nunc huius generis praecepta videamus. utrisque | 2.65.1 |
| aut etiam omnibus, si plures ambigent, ius ex quibus | |
| rebus constet, considerandum est. initium ergo eius | |
| ab natura ductum videtur; quaedam autem ex utili- | |
| tatis ratione aut perspicua nobis aut obscura in con- | 5 |
| suetudinem venisse; post autem adprobata quaedam | |
| a consuetudine aut vero utilia visa legibus esse fir- | |
| mata; ac naturae quidem ius esse, quod nobis non | |
| opinio, sed quaedam innata vis adferat, ut religionem, | |
| pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veri- | 10 |
| tatem. religionem eam, quae in metu et caerimonia | 66.1 |
| deorum sit, appellant; pietatem, quae erga patriam | |
| aut parentes aut alios sanguine coniunctos officium | |
| conservare moneat; gratiam, quae in memoria et re- | |
| muneratione officiorum et honoris et amicitiarum ob- | 5 |
| servantiam teneat; vindicationem, per quam vim et | |
| contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus | |
| a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per | |
| quam peccata punimur; observantiam, per quam aetate | |
| aut sapientia aut honore aut aliqua dignitate antece- | 10 |
| dentes veremur et colimus; veritatem, per quam damus | |
| operam, ne quid aliter, quam confirmaverimus, fiat aut | |
| factum aut futurum sit. ac naturae quidem iura minus | 67.1 |
| ipsa quaeruntur ad hanc controversiam, quod neque | |
| in hoc civili iure versantur et a vulgari intellegentia | |
| remotiora sunt; ad similitudinem vero aliquam aut ad | |
| rem amplificandam saepe sunt inferenda. consuetu- | 5 |
| dine autem ius esse putatur id, quod voluntate omnium | |
| sine lege vetustas comprobarit. In ea autem quaedam | |
| sunt iura ipsa iam certa propter vetustatem. quo in | |
| genere et alia sunt multa et eorum multo maxima pars, | |
| quae praetores edicere consuerunt. quaedam autem | 10 |
| genera iuris iam certa consuetudine facta sunt; quod | |
| genus pactum, par, iudicatum. pactum est, quod inter | 68.1 |
| quos convenit ita iustum putatur, ut iure praestare | |
| dicatur; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, | |
| de quo iam ante sententia alicuius aut aliquorum con- | |
| stitutum est. iam iura legitima ex legibus cognosci | 5 |
| oportebit. his ergo ex partibus iuris, quod cuique aut | |
| ex ipsa re aut ex simili aut maiore minoreve nasci | |
| videbitur, attendere atque elicere pertemptando unam | |
| quamque iuris partem oportebit. |