| Locorum autem communium quoniam, ut ante dic- | 2.68.10 |
| tum est, duo genera sunt, quorum alterum dubiae rei, | |
| alterum certae continet amplificationem, quid ipsa | |
| causa det et quid augeri per communem locum possit | |
| et oporteat, considerabitur. nam certi, qui in omnes | |
| incidant, loci praescribi non possunt; in plerisque for- | 15 |
| tasse ab auctoritate iuris consultorum et contra auc- | |
| toritatem dici oportebit. adtendendum est autem et in | |
| hac et in omnibus, num quos locos communes praeter | |
| eos, quos nos exponimus, ipsa res ostendat. | |
| Nunc iuridiciale genus et partes consideremus. | 20 |
| Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui natura et | 69.1 |
| praemii aut poenae ratio quaeritur. huius partes sunt | |
| duae, quarum alteram absolutam, adsumptivam alteram | |
| nominamus. Absoluta est, quae ipsa in se, non ut neg- | |
| otialis implicite et abscondite, sed patentius et expedi- | 5 |
| tius recti et non recti quaestionem continet. ea est | |
| huiuscemodi: cum Thebani Lacedaemonios bello su- | |
| peravissent et fere mos esset Graiis, cum inter se | |
| bellum gessissent, ut ii, qui vicissent, tropaeum ali- | |
| quod in finibus statuerent victoriae modo in praesen- | 10 |
| tiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli | |
| memoria maneret, aëneum statuerunt tropaeum. accu- | |
| santur apud Amphictyonas [id est apud commune | |
| Graeciae consilium]. intentio est: 'non oportuit.' de- | 70.1 |
| pulsio est: 'oportuit.' quaestio est: oportueritne? ratio | |
| est: 'eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut | |
| eius aeterna insignia posteris nostris relinquere velle- | |
| mus.' infirmatio est: 'at tamen aeternum inimicitiarum | 5 |
| monumentum Graios de Graiis statuere non oportet.' | |
| iudicatio est: cum summae virtutis concelebrandae | |
| causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monu- | |
| mentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc | |
| ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum, | 10 |
| de quo agimus, cognosceretur. nam si eam subpo- | |
| suissemus, qua fortasse usi sunt: 'non enim iuste ne- | |
| que pie bellum gessistis', in relationem criminis de- | |
| laberemur, de qua post loquemur. utrumque autem | |
| causae genus in hanc causam incidere perspicuum est. | 15 |
| in hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt | |
| atque in causam negotialem, qua de ante dictum est. |