| Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid | 2.71.1 |
| inerit indignationis aut conquestionis, et ex iuris uti- | |
| litate et natura multos et graves sumere licebit et | |
| oportebit, si causae dignitas videbitur postulare. | |
| Nunc adsumptivam partem iuridicialis considere- | 5 |
| mus. | |
| Adsumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se fac- | |
| tum probari non potest, aliquo autem foris adiuncto | |
| argumento defenditur. eius partes sunt quattuor: com- | |
| paratio, relatio criminis, remotio criminis, concessio. | 10 |
| Comparatio est, cum aliquid factum, quod ipsum | 72.1 |
| non sit probandum, ex eo, cuius id causa factum est, | |
| defenditur. ea est huiusmodi: quidam imperator, cum | |
| ab hostibus circumsederetur neque effugere ullo modo | |
| posset, depectus est cum iis, ut arma et inpedimenta | 5 |
| relinqueret, milites educeret; itaque fecit; armis et in- | |
| pedimentis amissis praeter spem milites conservavit. | |
| accusatur maiestatis. incurrit huc definitio. sed nos | |
| hunc locum, de quo agimus, consideremus. intentio | 73.1 |
| est: 'non oportuit arma et inpedimenta relinquere.' de- | |
| pulsio est: 'oportuit.' quaestio est: oportueritne? ratio | |
| est: 'milites enim omnes perissent.' infirmatio est aut | |
| coniecturalis: 'non perissent'; aut altera coniecturalis: | 5 |
| 'non ideo fecisti' [ex quibus iudicatio est: perissentne? | |
| et: ideone fecerit?]; aut haec comparativa, cuius nunc | |
| indigemus: 'at enim satius fuit amittere milites quam | |
| arma et inpedimenta concedere hostibus.' ex quo iudi- | |
| catio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi | 10 |
| ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amit- | |
| tere milites, an ad hanc condicionem venire? |