| Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et | 2.74.1 |
| adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem | |
| atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infir- | |
| mare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui | |
| accusabuntur, comparabunt. id fiet, si aut id, quod | 5 |
| dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset, | |
| de quo facto iudicium [est], futurum fuisse negabi- | |
| tur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se | |
| reus fecisse, demonstrabitur esse factum. eius rei con- | |
| firmatio et item contraria de parte infirmatio ex con- | 10 |
| iecturali constitutione sumetur. sin autem certo nomine | |
| maleficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa— | |
| nam maiestatis arcessitur—, definitione et praeceptis | |
| definitionis uti oportebit. atque haec quidem ple- | |
| rumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et | 15 |
| definitione utendum sit. sin aliud quoque aliquod | |
| genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari | |
| ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc | |
| elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi | |
| reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet | 20 |
| rationibus. quod facile est, si quam plurimis constitu- | |
| tionibus aggredietur id inprobare. ipsa autem compara- | 75.1 |
| tio separata a ceteris generibus controversiarum sic ex | |
| sua vi considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut | |
| non honestum aut non utile aut non necessarium fuisse | |
| aut non tantopere utile aut non tantopere honestum | 5 |
| aut non tantopere necessarium fuisse demonstrabitur. | |
| deinde oportet accusatorem illud, quod ipse arguat, | |
| ab eo, quod defensor conparat, separare. id autem | |
| faciet, si demonstrabit non ita fieri solere neque | |
| oportere neque esse rationem, quare hoc propter | 10 |
| hoc fiat, ut propter salutem militum ea, quae salutis | |
| causa comparata sunt, hostibus tradantur. postea com- | |
| parare oportet cum beneficio maleficium et omnino | |
| id, quod arguitur, cum eo, quod factum ab defensore | |
| laudatur aut faciendum fuisse demonstratur, conten- | 15 |
| dere et hoc extenuando maleficii magnitudinem simul | |
| adaugere. id fieri poterit, si demonstrabitur honestius, | |
| utilius, magis necessarium fuisse illud, quod vitarit | |
| reus, quam illud, quod fecerit. honesti autem et utilis | 76.1 |
| et necessarii vis et natura in deliberationis praecep- | |
| tis cognoscetur. deinde oportebit ipsam illam com- | |
| parativam iudicationem exponere tamquam causam | |
| deliberativam et de ea ex deliberationis praeceptis | 5 |
| dicere. sit enim haec iudicatio, quam ante expo- | |
| suimus: cum omnes perituri milites essent, nisi ad | |
| hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire | |
| milites, an ad hanc pactionem venire? hoc ex locis | |
| deliberationis, quasi aliquam in consultationem res | 10 |
| veniat, tractari oportebit. Defensor autem, quibus in | |
| locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae, | |
| in iis ipse quoque ex isdem constitutionibus defen- | |
| sionem comparabit; ceteros autem omnes locos, qui | |
| ad ipsam comparationem pertinebunt, ex contrario | 15 |
| tractabit. |