| Loci communes autem erunt: accusatoris in eum, | 2.77.1 |
| qui, cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque | |
| fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem[, et facti | |
| inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione pro- | |
| ferre]; defensoris est, nullum factum inutile neque | 5 |
| turpe neque item utile neque honestum putari opor- | |
| tere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa fac- | |
| tum sit, intellegatur; qui locus ita communis est, ut | |
| bene tractatus in hac causa magno ad persuadendum | |
| momento futurus sit; et alter locus, per quem magna | 10 |
| cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate | |
| aut honestate aut facti necessitudine demonstratur; et | 78.1 |
| tertius, per quem res expressa verbis ante oculos | |
| eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se quoque idem | |
| facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea | |
| faciendi causa per idem tempus accidisset. | 5 |
| Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur, | |
| confessus alterius se inductum peccato iure fecisse | |
| demonstrat. ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus | |
| Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor | |
| recepit. is animadvertit sororem suam de fratrum | 10 |
| morte non laborantem, sponsi autem nomen appellan- | |
| tem identidem Curiatii cum gemitu et lamentatione. | |
| indigne passus virginem occidit. accusatur. intentio | 79.1 |
| est: 'iniuria sororem occidisti.' depulsio est: 'iure | |
| occidi.' quaestio est: iurene occiderit? ratio est: 'illa | |
| enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat; | |
| me et populum Romanum vicisse moleste ferebat.' | 5 |
| infirmatio est: 'tamen a fratre indamnatam necari | |
| non oportuit.' ex quo iudicatio fit: cum Horatia fra- | |
| trum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et | |
| populi Romani victoria non gauderet, oportueritne | |
| eam a fratre indamnatam necari? | 10 |