| Hoc in genere causae primum, si quid ex ceteris | 2.79.11 |
| dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in com- | |
| paratione praeceptum est; postea, si qua facultas erit, | |
| per aliquam constitutionem illum, in quem crimen | |
| transferetur, defendere; deinde, levius esse illud, quod | 80.1 |
| in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse | |
| susceperit; postea translationis partibus uti et osten- | |
| dere, a quo et per quos et quo modo et quo tem- | |
| pore aut agi aut iudicari aut statui de ea re convene- | 5 |
| rit; ac simul ostendere non oportuisse ante supplicium | |
| quam iudicium interponere. tum leges quoque et iudi- | |
| cia demonstranda sunt, per quae potuerit id pecca- | |
| tum, quod sponte sua reus poenitus sit, moribus et | |
| iudicio vindicari. deinde negare audire oportere id, | 10 |
| quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse, qui | |
| conferat, iudicium fieri noluerit, et id, quod iudicatum | |
| non sit, pro infecto habere oportere; postea inpuden- | 81.1 |
| tiam demonstrare eorum, qui eum nunc apud iudices | |
| accusent, quem sine iudicibus ipsi condemnarint, et de | |
| eo iudicium faciant, de quo iam ipsi supplicium sump- | |
| serint; postea perturbationem iudicii futuram [dice- | 5 |
| mus] et iudices longius, quam potestatem habeant, pro- | |
| gressuros, si simul et de reo et de eo, quem reus arguat, | |
| iudicarint; deinde, si hoc constitutum sit, ut peccata | |
| homines peccatis et iniurias iniuriis ulciscantur, quan- | |
| tum incommodorum consequatur; ac si idem facere | 10 |
| ipse, qui nunc accusat, voluisset, ne hoc quidem ipso | |
| quicquam opus fuisse iudicio; si vero ceteri quoque | |
| idem faciant, omnino iudicium nullum futurum. postea | 82.1 |
| demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata | |
| esset, in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse | |
| hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse | |
| indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas | 5 |
| sumere ipse potuisset, de ea supplicium sumpsisse, | |
| quae ne adducta quidem sit in iudicium. deinde postu- | |
| labit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. deinde quem- | |
| admodum in comparatione praecipiebamus, ut illud, | |
| quod compararetur, extenuaretur ab accusatore quam | 10 |
| maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in | |
| quem crimen transferatur, cum huius maleficio, qui | |
| se iure fecisse dicat, comparare. postea demonstran- | |
| dum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri con- | |
| venerit. extrema est, ut in comparatione, assumptio | 15 |
| iudicationis et de ea per amplificationem ex delibera- | |
| tionis praeceptis dictio. |