| Defensor autem, quae per alias constitutiones indu- | 2.83.1 |
| centur, ex iis locis, qui traditi sunt, infirmabit; ipsam | |
| autem relationem comprobabit, primum augendo eius, | |
| in quem referet crimen, culpam et audaciam et quam | |
| maxime per indignationem, si res feret, iuncta con- | 5 |
| questione ante oculos ponendo; postea levius demon- | |
| strando se poenitum, quam sit illius promeritum, et | |
| suum supplicium cum illius iniuria conferendo. deinde | |
| oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore trac- | |
| tati, ut refelli et contrariam in partem converti pos- | 10 |
| sint, quo in genere sunt tres extremi, contrariis ratio- | |
| nibus infirmare. illa autem acerrima accusatorum | 84.1 |
| criminatio, per quam perturbationem fore omnium iu- | |
| diciorum demonstrant, si de indamnato supplicii su- | |
| mendi potestas data sit, levabitur, primum si eius- | |
| modi demonstrabitur iniuria, ut non modo viro bono, | 5 |
| verum omnino homini libero videatur non fuisse tole- | |
| randa; deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem, | |
| qui fecisset, in dubium vocaretur; deinde eiusmodi, ut | |
| in eam is maxime debuerit animum advertere, qui ani- | |
| mum advertit; ut non tam rectum, non tam fuerit ho- | 10 |
| nestum in iudicium illam rem pervenire, quam eo | |
| modo atque ab eo vindicari, quo modo et ab quo sit | |
| vindicata; postea sic rem fuisse apertam, ut iudicium | |
| de ea re fieri nihil adtinuerit. atque hic demonstran- | 85.1 |
| dum est rationibus et similibus rebus permultas ita | |
| atroces et perspicuas res esse, ut de his non modo | |
| non necesse sit, sed ne utile quidem, quam mox iu- | |
| dicium fiat, exspectare. | 5 |