| Locus communis accusatoris in eum, qui, cum id, | 2.85.6 |
| quod arguitur, negare non possit, tamen aliquid sibi | |
| spei conparet ex iudiciorum perturbatione. atque hic | |
| utilitatis iudiciorum demonstratio et de eo conquestio, | |
| qui supplicium dederit indamnatus; in eius autem, qui | 10 |
| sumpserit, audaciam et crudelitatem indignatio. ab | 86.1 |
| defensore, in eius, quem ultus sit, audaciam <cum> | |
| sui conquestione; rem non ex nomine ipsius negotii, | |
| sed ex consilio eius, qui fecerit, et causa et tempore | |
| considerari oportere; quid mali futurum sit aut ex | 5 |
| iniuria aut scelere alicuius, nisi tanta et tam perspicua | |
| audacia ab eo, ad cuius famam aut ad parentes aut | |
| ad liberos pertineret aut ad aliquam rem, quam caram | |
| esse omnibus aut necesse est aut oportet esse, vin- | |
| dicata. | 10 |
| Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod | |
| ab adversario infertur, in alium aut in aliud de- | |
| movetur. id fit bipertito; nam tum causa, tum res | |
| ipsa removetur. causae remotioni hoc nobis exem- | 87.1 |
| plo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. legatis | |
| quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dede- | |
| runt. legati profecti non sunt. accusantur. intentio | |
| est: 'proficisci oportuit.' depulsio est: 'non oportuit.' | 5 |
| quaestio est: oportueritne? ratio est: 'sumptus enim, | |
| qui de publico dari solet, is ab quaestore non est | |
| datus.' infirmatio est: 'vos tamen id, quod publice | |
| vobis erat negotii datum, conficere oportebat.' iudi- | |
| catio est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui de- | 10 |
| bebatur de publico, non daretur, oportueritne eos con- | |
| ficere nihilo minus legationem? hoc in genere pri- | |
| mum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali aut | |
| ex alia constitutione sumi possit, videri oportebit. | |
| deinde pleraque et ex comparatione et ex relatione | 15 |
| criminis in hanc quoque causam convenire poterunt. |