| Accusator autem illum, cuius culpa id factum reus | 2.88.1 |
| dicet, primum defendet, si poterit; sin minus poterit, | |
| negabit ad hoc iudicium illius, sed huius, quem ipse | |
| accuset, culpam pertinere. postea dicet suo quemque | |
| officio consulere oportere; nec, si ille peccasset, hunc | 5 |
| oportuisse peccare; deinde, si ille deliquerit, separatim | |
| illum sicut hunc accusari oportere et non cum huius | |
| defensione coniungi illius accusationem. | |
| Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident | |
| constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic ar- | 10 |
| gumentabitur: primum, cuius acciderit culpa, demon- | 89.1 |
| strabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet | |
| se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod | |
| accusator dicat oportuisse; quid potuerit, ex utilitatis | |
| partibus, in quibus est necessitudinis vis implicata, | 5 |
| [demonstrabit] quid debuerit, ex honestate considera- | |
| bitur. de utroque distinctius in deliberativo genere | |
| dicetur. deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius | |
| fuerint potestate; quod minus, quam convenerit, fac- | |
| tum sit, culpa id alterius accidisse. deinde alterius | 90.1 |
| culpa exponenda demonstrandum est, quantum volun- | |
| tatis et studii fuerit in ipso, et id signis confirman- | |
| dum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis | |
| aut dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile | 5 |
| autem non facere, et cum cetera vita fuisse hoc magis | |
| consentaneum, quam quod propter alterius culpam | |
| non fecerit. si autem non in hominem certum, sed | |
| in rem aliquam causa demovebitur, ut in hac eadem | |
| re, si quaestor mortuus esset et idcirco legatis pe- | 10 |
| cunia data non esset, accusatione alterius et culpae | |
| depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit | |
| et ex concessionis partibus, quae convenient, assumere; | |
| de quibus nobis dicendum erit. |