| Loci autem communes idem utrisque fere, qui in | 2.91.1 |
| superioribus assumptivis, incident; hi tamen certissi- | |
| me: accusatoris, facti indignatio; defensoris, cum in | |
| alio culpa sit, [aut] in ipso non sit, supplicio se affici | |
| non oportere. | 5 |
| Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur | |
| crimini, negat neque ad se neque ad officium suum | |
| reus pertinuisse; nec, si quid in eo sit delictum, sibi | |
| adtribui oportere. id causae genus est huiusmodi: in | |
| eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus, | 10 |
| quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu im- | |
| peratoris. foedere autem ab senatu inprobato et im- | |
| peratore Samnitibus dedito quidam in senatu eum | |
| quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere. in- | 92.1 |
| tentio est: 'dedi oportet.' depulsio est: 'non oportet.' | |
| quaestio est: oporteatne? ratio est: 'non enim meum | |
| fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et | |
| privatus essem et esset summa cum auctoritate et | 5 |
| potestate imperator, qui videret, ut satis honestum | |
| foedus feriretur.' infirmatio est: 'at enim quoniam par- | |
| ticeps tu factus es in turpissimo foedere summae re- | |
| ligionis, dedi te convenit.' iudicatio est: cum is, qui | |
| potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere | 10 |
| et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hosti- | |
| bus necne? hoc genus causae cum superiore hoc | |
| differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere | |
| id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei | |
| aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit | 15 |
| inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum | |
| maior quaedam vis est, quod paulo post intellegetur. | |
| in hoc autem non accusare alterum nec culpam in | 93.1 |
| alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil | |
| ad se nec ad potestatem neque ad officium suum per- | |
| tinuisse aut pertinere. atque in hoc genere hoc ac- | |
| cidit novi, quod accusator quoque saepe ex remo- | 5 |
| tione criminationem conficit, ut si quis eum accuset, | |
| qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma | |
| populum vocarit, cum consules essent. nam ut in su- | |
| periore exemplo reus ab suo officio et a potestate | |
| factum demovebat, sic in hoc ab eius officio ac po- | 10 |
| testate, qui accusatur, ipse accusator factum remo- | |
| vendo hac ipsa ratione confirmat accusationem. in hac | 94.1 |
| ab utroque ex omnibus [partibus] honestatis et ex om- | |
| nibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando, | |
| quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri opor- | |
| tebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii, | 5 |
| potestatis attributum necne. |