| Locos autem communes ex ipsa re, si quid indigna- | 2.94.7 |
| tionis aut conquestionis habebit, sumi oportebit. | |
| Concessio est, per quam non factum ipsum pro- | |
| batur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. cuius partes | 10 |
| sunt duae: purgatio et deprecatio. Purgatio est, per | |
| quam eius, qui accusatur, non factum ipsum, sed vo- | |
| luntas defenditur. ea habet partes tres: inprudentiam, | |
| casum, necessitudinem. | |
| Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, | 95.1 |
| negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae | |
| vitulum immolaret. nautae quidam, cum adversa tem- | |
| pestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem | |
| conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se | 5 |
| vitulum immolaturos. casu erat in eo portu fanum | |
| Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. in- | |
| prudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt. | |
| accusantur. intentio est: 'vitulum immolastis ei deo, | |
| cui non licebat.' depulsio est in concessione posita. | 10 |
| ratio est: 'nescivi non licere.' infirmatio est: 'tamen, | |
| quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio | |
| dignus es.' iudicatio est: cum id fecerit, quod non | |
| oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio | |
| dignus? | 15 |
| Casus autem inferetur in concessionem, cum demon- | 96.1 |
| stratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in | |
| hac: cum Lacedaemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad | |
| sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capital | |
| esset, hostias is, qui redemerat, cum sacrificii dies | 5 |
| instaret, in urbem ex agro coepit agere. tum subito | |
| magnis commotis tempestatibus fluvius Eurotas, is qui | |
| praeter Lacedaemonem fluit, ita magnus et vehemens | |
| factus est, ut ea traduci victimae nullo modo possent. | |
| redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias | 97.1 |
| constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent, | |
| videre possent. cum omnes studio eius subitam flu- | |
| minis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen | |
| quidam capitis arcesserunt. intentio est: 'hostiae, quas | 5 |
| debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt.' depulsio | |
| concessio. ratio: 'flumen enim subito accrevit et ea | |
| re traduci non potuerunt.' infirmatio: 'tamen, quon- | |
| iam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus | |
| es.' iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor | 10 |
| [aliquid] fecerit, qua in re studio eius subita fluminis | |
| obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit? |