| Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id, | 2.98.1 |
| quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est | |
| apud Rhodios, ut, si qua rostrata in portu navis depre- | |
| hensa sit, publicetur. cum magna in alto tempestas | |
| esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum por- | 5 |
| tum navem coëgit. quaestor navem populi vocat, na- | |
| vis dominus negat oportere publicari. intentio est: | |
| 'rostrata navis in portu deprehensa est.' depulsio con- | |
| cessio. ratio: 'vi et necessario sumus in portum coacti.' | |
| infirmatio est: 'navem ex lege tamen populi esse | 10 |
| oportet.' iudicatio est: cum rostratam navem in portu | |
| deprehensam lex publicarit cumque haec navis invitis | |
| nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne | |
| eam publicari? | |
| Horum trium generum idcirco in unum locum con- | 99.1 |
| tulimus exempla, quod similis in ea praeceptio argu- | |
| mentorum traditur. nam in his omnibus primum, si | |
| quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab | |
| accusatore oportebit, ut id, quod voluntate factum ne- | 5 |
| gabitur, consulto factum suspicione aliqua demon- | |
| stretur; deinde inducere definitionem necessitudinis | |
| aut casus aut inprudentiae et exempla ad eam defini- | |
| tionem adiungere, in quibus inprudentia fuisse videatur | |
| aut casus aut necessitudo, et ab his id, quod reus in- | 10 |
| ferat, separare, id est ostendere dissimile, quod [le- | |
| vius, facilius] non ignorabile, non fortuitum, non ne- | |
| cessarium fuerit; postea demonstrare potuisse vitari: | |
| hac ratione provideri potuisse, si hoc aut illud fe- | |
| cisset, aut, nisi fecisset, praecaveri; et definitionibus | 15 |
| ostendere non hanc inprudentiam aut casum aut ne- | |
| cessitudinem, sed inertiam, neglegentiam, fatuitatem | |
| nominari oportere. ac si qua necessitudo turpitudi- | 100.1 |
| nem videbitur habere, oportebit per locorum commu- | |
| nium inplicationem redarguentem demonstrare quid- | |
| vis perpeti, mori denique satius fuisse quam eius- | |
| modi necessitudini optemperare. atque tum ex iis | 5 |
| locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris | |
| et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in | |
| absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omni- | |
| bus separatim considerare. atque hoc in loco, si fa- | |
| cultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili | 10 |
| excusatione non sit ignotum, et contentione, magis | |
| illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, | |
| turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab ad- | |
| versario commissa sit: permagnum esse et magno fu- | |
| turum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem | 15 |
| habent vindicandi, neglecta sit. |