| Defensor autem conversis omnibus his partibus pot- | 2.101.1 |
| erit uti; maxime autem in voluntate defendenda com- | |
| morabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit | |
| inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non po- | |
| tuisse; et in omnibus rebus voluntatem spectari opor- | 5 |
| tere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo | |
| nomine communem hominum infirmitatem posse dam- | |
| nari. deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa | |
| careat, supplicio non carere. | |
| Loci autem communes: accusatoris in confessionem, | 10 |
| et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel in- | |
| stitutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaera- | |
| tur; defensoris conquestio est calamitatis eius, quae | 102.1 |
| non culpa, sed vi maiore quadam acciderit, et de for- | |
| tunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum | |
| animum, non eventum considerent. in quibus omnibus | |
| conquestionem suarum aerumnarum et crudelitatis ad- | 5 |
| versariorum indignationem inesse oportebit. | |
| Ac neminem mirari conveniet, si aut in his aut in | |
| aliis exemplis scripti quoque controversiam adiunctam | |
| videbit. quo de genere post erit nobis separatim di- | |
| cendum, propterea quod quaedam genera causarum | 10 |
| simpliciter ex sua vi considerantur, quaedam autem | |
| sibi aliud quoque aliquod controversiae genus assu- | |
| munt. quare omnibus cognitis non erit difficile in | 103.1 |
| unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque | |
| genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest | |
| omnibus scripti controversia, ea quae ex scripto et | |
| sententia nominatur; sed, quia de concessione loque- | 5 |
| bamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de | |
| scripto et de sententia dicemus. |