| Nunc in alteram concessionis partem consideratio- | 2.103.8 |
| nem iam intendemus. Deprecatio est, in qua non de- | 104.1 |
| fensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. hoc | |
| genus vix in iudicio probari potest, ideo quod con- | |
| cesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex | |
| esse debet, ut ignoscat, impetrare. quare parte eius | 5 |
| generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; | |
| ut si pro aliquo claro aut forti viro, cuius in rem publi- | |
| cam multa sunt beneficia, diceres, posses, cum videaris | |
| non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum: | |
| 'quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, | 10 |
| quod in vos semper habuit, tali suo tempore multorum | |
| suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosce- | |
| retis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine, | |
| dignum virtute huius esset, iudices, a vobis hanc rem | |
| hoc postulante impetrari.' deinde augere beneficia | 15 |
| licebit et iudices per locum communem ad ignoscendi | |
| voluntatem ducere. quare hoc genus quamquam in | 105.1 |
| iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, | |
| quia et pars haec ipsa inducenda nonnumquam est | |
| et in senatu aut in consilio saepe omni in genere | |
| tractanda, in id quoque praecepta ponemus. nam in | 5 |
| senatu [aut in consilio] de Syphace diu deliberatum | |
| est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et | |
| eius consilium diu dictum est, et magis in hoc qui- | |
| dem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit. | |
| nam semper animo bono se in populum Romanum | 10 |
| fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali con- | |
| stitutione uteretur, quam ut propter posterius bene- | |
| ficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes ad- | |
| iungeret. |