| Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postu- | 2.106.1 |
| labit, commemorare, si qua sua poterit beneficia et, | |
| si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae | |
| deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum | |
| esse videatur; deinde maiorum suorum beneficia, si | 5 |
| qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio | |
| neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia | |
| aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili | |
| causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato | |
| doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, con- | 10 |
| firmatum omni tempore a tali ratione afuturum; de- | |
| inde spem ostendere aliquo se in loco magno iis, qui | |
| sibi concesserint, usui futurum; postea, si facultas erit, | 107.1 |
| se aut consanguineum * aut iam a maioribus inprimis | |
| amicum esse [demonstrabit] et amplitudinem suae vo- | |
| luntatis, nobilitatem generis, eorum, qui se salvum | |
| velint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae per- | 5 |
| sonis ad honestatem et amplitudinem sunt adtributa, | |
| cum conquestione, sine arrogantia, in se esse [demon- | |
| strabit], ut honore potius aliquo quam ullo supplicio | |
| dignus esse videatur; deinde ceteros proferre, quibus | |
| maiora delicta concessa sint. ac multum proficiet, | 10 |
| si se misericordem in potestate, propensum ad igno- | |
| scendum fuisse ostendet. atque ipsum illud pecca- | |
| tum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse | |
| videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali | |
| de homine supplicium sumere. deinde locis commu- | 108.1 |
| nibus misericordiam captare oportebit ex iis praecep- | |
| tis, quae in primo libro sunt exposita. | |
| Adversarius autem malefacta augebit: nihil impru- | |
| denter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; | 5 |
| ipsum inmisericordem, superbum fuisse; et, si poterit, | |
| ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo | |
| modo posse. si beneficia proferet, aut aliqua de causa | |
| facta, non propter benivolentiam demonstrabit, aut | |
| postea odium esse acre susceptum, aut illa omnia | 10 |
| maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam male- | |
| ficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro male- | |
| ficio poenam sumi oportere. deinde turpe esse aut | 109.1 |
| inutile ignosci. deinde, de quo ut potestas esset saepe | |
| optarint, in eum * ob potestatem non uti summam | |
| esse stultitiam; cogitare oportere, quem animum in eum | |
| et quod odium habuerint. | 5 |