| Locus autem communis erit indignatio maleficii et | 2.109.6 |
| alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, | |
| non propter malitiam in miseriis sint. | |
| Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu prop- | |
| ter eius partium multitudinem commoramur, ne forte | 10 |
| varietate et dissimilitudine rerum diductus alicuius | |
| animus in quendam errorem deferatur, quid etiam no- | |
| bis ex eo genere restet et quare restet, admonendum | |
| videtur. | |
| Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi | 15 |
| et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaere- | |
| retur. eas causas, in quibus de aequo et iniquo quae- | |
| ritur, exposuimus. restat nunc, ut de praemio et de | 110.1 |
| poena explicemus. sunt enim multae causae, quae ex | |
| praemii alicuius petitione constant. nam et apud iudi- | |
| ces de praemio saepe accusatorum quaeritur et a se- | |
| natu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. | 5 |
| ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod | |
| exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudi- | |
| ciali genere exemplorum recedere. quicquid enim de | |
| homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam | |
| dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, | 10 |
| id non, si per sententiae dictionem agitur, delibera- | |
| tivum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est | |
| habendum. omnino autem qui diligenter omnium cau- | |
| sarum vim et naturam cognoverit, genere et prima | |
| conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem | 15 |
| partibus aptas inter se omnes et aliam in alia impli- | |
| catam videbit. | |
| Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus | 111.1 |
| consul quosdam in citeriore Gallia nullo inlustri neque | |
| certo duce neque eo nomine neque numero praeditos, | |
| uti digni essent, qui hostes populi Romani esse diceren- | |
| tur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam | 5 |
| provinciam redderent, consectatus est et confecit. Ro- | |
| mam redit: triumphum ab senatu postulat. hic et in | |
| deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infir- | |
| mationibus rationum subponendis ad iudicationem | |
| pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet | 10 |
| constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudi- | |
| catio et in quaestione ipsa continebitur: in depreca- | |
| tione, huiusmodi: oporteatne poena affici? in hac, | |
| huiusmodi: oporteatne dari praemium? |