| Nunc ad praemii quaestionem appositos locos ex- | 2.112.1 |
| ponemus. ratio igitur praemii quattuor est in partes | |
| distributa: in beneficia, in hominem, in praemii genus, | |
| in facultates. | |
| Beneficia ex sua vi, ex tempore, ex animo eius, qui | 5 |
| fecit, ex casu considerantur. ex sua vi quaerentur hoc | |
| modo: magna an parva, facilia an difficilia, singu- | |
| laria sint an vulgaria, vera an falsa quadam exor- | |
| natione honestentur; ex tempore autem, si tum, cum | |
| indigeremus, cum ceteri non possent aut nollent opi- | 10 |
| tulari, si tum, cum spes deseruisset; ex animo, si non | |
| sui commodi causa, si eo consilio fecit omnia, ut hoc | |
| conficere posset; ex casu, si non fortuna, sed indu- | |
| stria factum videbitur aut si industriae fortuna obsti- | |
| tisse. | 15 |
| In hominem autem, quibus rationibus vixerit, quid | 113.1 |
| sumptus in eam rem aut laboris insumpserit; ecquid | |
| aliquando tale fecerit; num alieni laboris aut deorum | |
| bonitatis praemium sibi postulet; num aliquando ipse | |
| talem ob causam aliquem praemio affici negarit opor- | 5 |
| tere; aut num iam satis pro eo, quod fecerit, honos | |
| habitus sit; aut num necesse fuerit ei facere id, quod | |
| fecerit; aut num eiusmodi sit factum, ut, nisi fecisset, | |
| supplicio dignus esset, non, quia fecerit, praemio; aut | |
| num ante tempus praemium petat et spem incertam | 10 |
| certo venditet pretio; aut num, quod supplicium ali- | |
| quod vitet, eo praemium postulet, uti de se praeiudi- | |
| cium factum esse videatur. | |
| In praemii autem genere, quid et quantum et quam- | |
| obrem postuletur et quo et quanto quaeque res prae- | 15 |
| mio digna sit, considerabitur; deinde, apud maiores | |
| quibus hominibus et quibus de causis talis honos habi- | |
| tus sit, quaeretur; deinde, ne is honos nimium pervul- | |
| getur. atque hic eius, qui contra aliquem praemium | 114.1 |
| postulantem dicet, locus erit communis: praemia vir- | |
| tutis et officii sancta et casta esse oportere neque ea | |
| aut cum inprobis communicari aut in mediocribus | |
| hominibus pervulgari; et alter: minus homines vir- | 5 |
| tutis cupidos fore virtutis praemio pervulgato; quae | |
| enim rara et ardua sint, ea experiendo pulchra et iu- | |
| cunda hominibus videri; et tertius: si exsistant, qui | |
| apud maiores nostros ob egregiam virtutem tali ho- | |
| nore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pari prae- | 10 |
| mio tales homines affici videant, delibari putent? et | |
| eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas, com- | |
| paratio. eius autem, qui praemium petet, facti sui | |
| amplificatio, eorum, qui praemio affecti sunt, cum suis | |
| factis contentio. deinde ceteros a virtutis studio repul- | 115.1 |
| sum iri, si ipse praemio non sit affectus. |