| Facultates autem considerantur, cum aliquod pecu- | 2.115.3 |
| niarium praemium postulatur; in quo, utrum copiane | |
| sit agri, vectigalium, pecuniae an penuria, conside- | 5 |
| ratur. Loci communes: facultates augere, non minu- | |
| ere oportere; et, inpudentem esse, qui pro beneficio | |
| non gratiam, verum mercedem postulet; contra autem | |
| de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia | |
| referunda deliberetur; et, se pretium non pro facto, | 10 |
| sed honorem ita, ut factitatum sit, pro beneficio postu- | |
| lare. | |
| Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc | |
| de iis controversiis, quae in scripto versantur, dicen- | |
| dum videtur. | 15 |
| In scripto versatur controversia, cum ex scriptio- | 116.1 |
| nis ratione aliquid dubii nascitur. id fit ex ambiguo, | |
| ex scripto et sententia, ex contrariis legibus, ex ratio- | |
| cinatione, ex definitione. | |
| Ex ambiguo autem nascitur controversia, cum, quid | 5 |
| senserit scriptor, obscurum est, quod scriptum duas | |
| pluresve res significat, ad hunc modum: paterfami- | |
| lias, cum filium heredem faceret, vasorum argenteo- | |
| rum centum pondo uxori suae sic legavit: heres | |
| meus uxori meae vasorum argenteorum pondo cen- | 10 |
| tum, quae volet, dato. post mortem eius vasa ma- | |
| gnifica et pretiose caelata petit a filio mater. ille | |
| se, quae ipse vellet, debere dicit. primum, si fieri | |
| poterit, demonstrandum est non esse ambigue scrip- | |
| tum, propterea quod omnes in consuetudine sermo- | 15 |
| nis sic uti solent eo verbo uno pluribusve in eam sen- | |
| tentiam, in quam is, qui dicet, accipiendum esse demon- | |
| strabit. deinde ex superiore et ex inferiore scriptura | 117.1 |
| docendum id, quod quaeratur, fieri perspicuum. quare | |
| si ipsa separatim ex se verba considerentur, omnia | |
| aut pleraque ambigua visum iri; quae autem ex omni | |
| considerata scriptura perspicua fiant, haec ambigua | 5 |
| non oportere existimare. deinde, qua in sententia | |
| scriptor fuerit, ex ceteris eius scriptis et ex factis, dic- | |
| tis, animo atque vita eius sumi oportebit et eam ipsam | |
| scripturam, in qua inerit illud ambiguum, de quo quae- | |
| retur, totam omnibus ex partibus pertemptare, si quid | 10 |
| aut ad id appositum sit, quod nos interpretemur, aut | |
| ei, quod adversarius intellegat, adversetur. nam facile, | |
| quid veri simile sit eum voluisse, qui scripsit, ex omni | |
| scriptura et ex persona scriptoris atque iis rebus, quae | |
| personis attributae sunt, considerabitur. deinde erit | 118.1 |
| demonstrandum, si quid ex re ipsa dabitur facultatis, | |
| id, quod adversarius intellegat, multo minus commode | |
| fieri posse, quam id, quod nos accipimus, quod illius | |
| rei neque administratio neque exitus ullus exstet; nos | 5 |
| quod dicamus, facile et commode transigi posse; ut | |
| in hac lege—nihil enim prohibet fictam exempli loco | |
| ponere, quo facilius res intellegatur—: meretrix | |
| coronam auream ne habeto; si habuerit, publica | |
| esto, contra eum, qui meretricem publicari dicat ex | 10 |
| lege oportere, possit dici neque administrationem esse | |
| ullam publicae meretricis neque exitum legis in mere- | |
| trice publicanda, at in auro publicando et admini- | |
| strationem et exitum facilem esse et incommodi nihil | |
| inesse. ac diligenter illud quoque adtendere oportebit, | 119.1 |
| num illo probato, quod adversarius intellegat, res uti- | |
| lior aut honestior aut magis necessaria ab scriptore | |
| neglecta videatur. id fiet, si id, quod nos demon- | |
| strabimus, honestum aut utile aut necessarium demon- | 5 |
| strabimus, et si id, quod ab adversariis dicetur, minime | |
| eiusmodi esse dicemus. deinde si in lege erit ex amb- | |
| iguo controversia, dare operam oportebit, ut de eo, | |
| quod adversarius intellegat, alia in re lege cautum | |
| esse doceatur. permultum autem proficiet illud demon- | 120.1 |
| strare, quemadmodum scripsisset, si id, quod adver- | |
| sarius accipiat, fieri aut intellegi voluisset, ut in hac | |
| causa, in qua de vasis argenteis quaeritur, possit | |
| mulier dicere nihil adtinuisse adscribi quae volet, | 5 |
| si heredis voluntati permitteret. eo enim non adscripto | |
| nihil esse dubitationis, quin heres, quae ipse vellet, | |
| daret. amentiae igitur fuisse, cum heredi vellet cavere, | |
| id adscribere, quo non adscripto nihilominus heredi | |
| caveretur. quare hoc genere magnopere talibus in | 121.1 |
| causis uti oportebit: 'hoc modo scripsisset, isto verbo | |
| usus non esset, non isto loco verbum istud con- | |
| locasset.' nam ex his sententia scriptoris maxime per- | |
| spicitur. deinde quo tempore scriptum sit, quaeren- | 5 |
| dum est, ut, quid eum voluisse in eiusmodi tempore | |
| veri simile sit, intellegatur. post ex deliberationis | |
| partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scri- | |
| bendum et his ad conprobandum sit, demonstrandum; | |
| et ex his, si quid amplificationis dabitur, communi- | 10 |
| bus utrimque locis uti oportebit. |