| Ex scripto et sententia controversia consistit, cum | 2.121.12 |
| alter verbis ipsis, quae scripta sunt, utitur, alter ad | |
| id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit | |
| dictionem. scriptoris autem sententia ab eo, qui sen- | 122.1 |
| tentia se defendet, tum semper ad idem spectare et | |
| idem velle demonstrabitur; tum ex facto aut ex eventu | |
| aliquo ad tempus id, quod instituit, accommodabitur. | |
| semper ad idem spectare, hoc modo: paterfamilias | 5 |
| cum liberorum haberet nihil, uxorem autem haberet, | |
| in testamento ita scripsit: si mihi filius genitur | |
| unus pluresve, is mihi heres esto. deinde quae | |
| assolent. postea: si filius ante moritur, quam in | |
| tutelam suam venerit, tum mihi, * dicet, heres esto. | 10 |
| filius natus non est. ambigunt adgnati cum eo, qui | |
| est heres, si filius ante, quam in tutelam veniat, mor- | |
| tuus sit. in hoc genere non potest hoc dici, ad tem- | 123.1 |
| pus et ad eventum aliquem sententiam scriptoris opor- | |
| tere accommodari, propterea quod ea sola esse demon- | |
| stratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam | |
| esse hereditatem defendit. aliud autem genus est | 5 |
| eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex | |
| voluntas scriptoris ostenditur, quae in omne tempus | |
| et in omne factum idem valeat, sed ex quodam facto | |
| aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. ea par- | |
| tibus iuridicialis assumptivae maxime sustinetur. nam | 10 |
| tum inducitur comparatio, ut in eo, qui, cum lex ape- | |
| riri portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello et | |
| auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus | |
| opprimerentur, si foris essent, quod prope muros | |
| hostes castra haberent; tum relatio criminis, ut in eo | 124.1 |
| milite, qui, cum communis lex omnium hominem occi- | |
| dere vetaret, tribunum militum [suum], qui vim sibi | |
| afferre conaretur, occidit; tum remotio criminis, ut in | |
| eo, qui, cum lex, quibus diebus in legationem pro- | 5 |
| ficisceretur, praestituerat, quia sumptum quaestor non | |
| dedit, profectus non est; tum concessio per purgatio- | |
| nem et per inprudentiam, ut in vituli immolatione, | |
| et per vim, ut in nave rostrata, et per casum, ut in | |
| Eurotae magnitudine. quare aut ita sententia induce- | 10 |
| tur, ut unum quiddam voluisse scriptor demonstre- | |
| tur, aut sic, ut in eiusmodi re et tempore hoc voluisse | |
| doceatur. |