| Ergo is, qui scriptum defendet, his locis plerumque | 2.125.1 |
| omnibus, maiore autem parte semper poterit uti: pri- | |
| mum scriptoris conlaudatione et loco communi, nihil | |
| eos, qui iudicent, nisi id, quod scriptum, spectare | |
| oportere; et hoc eo magis, si legitimum scriptum pro- | 5 |
| feretur, id est aut lex ipsa aut aliquid ex lege; postea, | |
| quod vehementissimum est, facti aut intentionis adver- | |
| sariorum cum ipso scripto contentione, quid scriptum | |
| sit, quid factum, quid iuratus iudex; quem locum mul- | |
| tis modis variare oportebit, tum ipsum secum admi- | 10 |
| rantem, quidnam contra dici possit, tum ad iudicis | |
| officium revertentem et ab eo quaerentem, quid prae- | |
| terea audire aut exspectare debeat; tum ipsum ad- | |
| versarium quasi in testis loco producendo, hoc est | |
| interrogando, utrum scriptumne neget esse eo modo, | 15 |
| an ab se contra factum esse aut contra contendi neget; | |
| utrum negare ausus sit, se dicere desiturum. si neu- | 126.1 |
| trum neget et contra tamen dicat: nihil esse quo | |
| hominem inpudentiorem quisquam se visurum arbi- | |
| tretur. in hoc ita commorari conveniet, quasi nihil | |
| praeterea dicendum sit et quasi contra dici nihil possit, | 5 |
| saepe id, quod scriptum est, recitando, saepe cum scrip- | |
| to factum adversarii confligendo atque interdum acri- | |
| ter ad iudicem ipsum revertendo. quo in loco iudici | |
| demonstrandum est, quid iuratus sit, quid sequi debeat: | |
| duabus de causis iudicem dubitare oportere, si aut | 10 |
| scriptum sit obscure aut neget aliquid adversarius; | |
| cum et scriptum aperte sit et adversarius omnia con- | 127.1 |
| fiteatur, tum iudicem legi parere, non interpretari | |
| legem oportere. |