| Hoc loco confirmato tum diluere ea, quae contra dici | 2.127.4 |
| poterunt, oportebit. contra autem dicetur, si aut pror- | 5 |
| sus aliud sensisse scriptor et scripsisse aliud demon- | |
| strabitur, ut in illa de testamento, quam posuimus, | |
| controversia, aut causa assumptiva inferetur, quamob- | |
| rem scripto non potuerit aut non oportuerit optem- | |
| perari. | 10 |
| Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicetur, | 128.1 |
| is, qui scripto utetur, haec dicet: non oportere de eius | |
| voluntate nos argumentari, qui, ne id facere possemus, | |
| indicium nobis reliquerit suae voluntatis; multa in- | |
| commoda consequi, si instituatur, ut ab scripto rece- | 5 |
| datur. nam et eos, qui aliquid scribant, non existi- | |
| maturos id, quod scripserint, ratum futurum, et eos, | |
| qui iudicent, certum, quod sequantur, nihil habituros, | |
| si semel ab scripto recedere consueverint. quodsi | |
| voluntas scriptoris conservanda sit, se, non adver- | 10 |
| sarios, a voluntate eius stare. nam multo propius | |
| accedere ad scriptoris voluntatem eum, qui ex ipsius | |
| eam litteris interpretetur, quam illum, qui sententiam | |
| scriptoris non ex ipsius scripto spectet, quod ille suae | |
| voluntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis | 15 |
| suspicionibus perscrutetur. | |
| Sin causam afferet is, qui a sententia stabit, pri- | 129.1 |
| mum erit contra dicendum: quam absurdum non | |
| negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, cau- | |
| sam aliquam invenire; deinde conversa esse omnia: | |
| ante solitos esse accusatores iudicibus persuadere, ad- | 5 |
| finem esse alicuius culpae eum, qui accusaretur, cau- | |
| sam proferre, quae eum ad peccandum impulisset;— | |
| nunc ipsum reum causam afferre, quare deliquerit. | |
| deinde hanc inducere partitionem, cuius in singulas | 130.1 |
| partes multae convenient argumentationes: primum, | |
| nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi con- | |
| venire; deinde, si in ceteris legibus conveniat, hanc | |
| esse eiusmodi legem, ut in ea non oporteat; postremo, | 5 |
| si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem causam | |
| accipi minime oportere. |