| Prima pars his fere locis confirmabitur: scriptori | 2.130.8 |
| neque ingenium neque operam neque ullam faculta- | |
| tem defuisse, quo minus aperte posset perscribere id, | 10 |
| quod cogitaret; non fuisse ei grave nec difficile eam | |
| causam excipere, quam adversarii proferant, si quic- | |
| quam excipiendum putasset: consuesse eos, qui leges | |
| scribant, exceptionibus uti. deinde oportet recitare | 131.1 |
| leges cum exceptionibus scriptas et maxime videre, | |
| ecquae in ea ipsa lege, qua de agatur, sit exceptio ali- | |
| quo in capite aut apud eundem legis scriptorem, quo | |
| magis probetur eum fuisse excepturum, si quid exci- | 5 |
| piendum putaret; et ostendere causam accipere nihil | |
| aliud esse nisi legem tollere, ideo quod, cum semel | |
| causa consideretur, nihil attineat eam ex lege con- | |
| siderare, quippe quae in lege scripta non sit. quod | |
| si sit institutum, omnibus dari causam et potestatem | 10 |
| peccandi, cum intellexerint vos ex ingenio eius, qui | |
| contra legem fecerit, non ex lege, in quam iurati sitis, | |
| rem iudicare; deinde et ipsis iudicibus iudicandi et | |
| ceteris civibus vivendi rationes perturbatum iri, si | |
| semel ab legibus recessum sit; nam et iudices neque, | 132.1 |
| quid sequantur, habituros, si ab eo, quod scriptum | |
| sit, recedant, neque, quo pacto aliis probare possint, | |
| quod contra legem iudicarint; et ceteros cives, quid | |
| agant, ignoraturos, si ex suo quisque consilio et ex | 5 |
| ea ratione, quae in mentem aut in libidinem venerit, | |
| non ex communi praescripto civitatis unam quamque | |
| rem administrabit; postea quaerere ab iudicibus ipsis, | |
| quare in alienis detineantur negotiis; cur rei publicae | |
| munere impediantur, quo setius suis rebus et commo- | 10 |
| dis servire possint; cur in certa verba iurent; cur certo | |
| tempore conveniant, cur certo discedant, nihil quis- | |
| quam afferat causae, quo minus frequenter operam | |
| rei publicae det, nisi quae causa in lege excepta sit; | |
| an se legibus obstrictos in tantis molestiis esse aequum | 15 |
| censeant, adversarios nostros leges neglegere con- | |
| cedant; deinde item quaerere ab iudicibus, si eius rei | 133.1 |
| [causa], propter quam se reus contra legem fecisse | |
| dicat, exceptionem ipse in lege adscribat, passurine | |
| sint; [postea] hoc, quod faciat, indignius et inpuden- | |
| tius esse, quam si adscribat; age porro, quid? si ipsi | 5 |
| vellent iudices adscribere, passurusne sit populus? | |
| atque hoc esse indignius, quam rem verbo et litteris | |
| mutare non possint, eam re ipsa et iudicio maximo | |
| commutare; deinde indignum esse de lege aliquid | 134.1 |
| derogari aut legem abrogari aut aliqua ex parte com- | |
| mutari, cum populo cognoscendi et probandi aut in- | |
| probandi potestas nulla fiat; hoc ipsis iudicibus in- | |
| vidiosissimum futurum; non hunc locum esse neque | 5 |
| hoc tempus legum corrigendarum; apud populum | |
| haec et per populum agi convenire; quodsi nunc id | |
| agant, velle se scire, qui lator sit, qui sint accepturi; | |
| se <f>actiones videre et dissuadere velle; quodsi haec | |
| cum summe inutilia tum multo turpissima sint, legem, | 10 |
| cuicuimodi sit, in praesentia conservari ab iudicibus, | |
| post, si displiceat, a populo corrigi convenire; deinde, | |
| si scriptum non exstaret, magnopere quaereremus ne- | |
| que isti, ne si extra periculum quidem esset, credere- | |
| mus; nunc cum scriptum sit, amentiam esse eius [rei], | 15 |
| qui peccarit, potius quam legis ipsius verba cogno- | |
| scere. his et huiusmodi rationibus ostenditur causam | |
| extra scriptum accipi non oportere. |