| Secunda pars est, in qua est ostendendum, si in cete- | 2.135.1 |
| ris legibus oporteat, in hac non oportere. hoc de- | |
| monstrabitur, si lex aut ad res maximas, utilissimas, | |
| honestissimas, religiosissimas videbitur pertinere; aut | |
| inutile aut turpe aut nefas esse tali in re non diligen- | 5 |
| tissime legi optemperare; aut ita lex diligenter per- | |
| scripta demonstrabitur, ita cautum una quaque de re, | |
| ita, quod oportuerit, exceptum, ut minime conveniat | |
| quicquam in tam diligenti scriptura praeteritum ar- | |
| bitrari. | 10 |
| Tertius est locus ei, qui pro scripto dicet, maxime | |
| necessarius, per quem oportet ostendat, si conveniat | |
| causam contra scriptum accipi, eam tamen minime | |
| oportere, quae ab adversariis afferatur. qui locus id- | 136.1 |
| circo est huic necessarius, quod semper is, qui contra | |
| scriptum dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. nam | |
| summa inpudentia sit eum, qui contra quam scriptum | |
| sit aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id | 5 |
| facere conari. si quid igitur ex hac ipsa [quippiam] ac- | |
| cusator derogat, omnibus partibus iustius et probabi- | |
| lius accusare videatur. nam superior oratio hoc omnis | |
| faciebat, ut, iudices etiamsi nollent, necesse esset; haec | |
| autem, etiamsi necesse non esset, ut vellent contra | 10 |
| iudicare. id autem fiet, si, quibus ex locis culpa de- | 137.1 |
| monstrabitur esse in eo, qui comparatione aut remo- | |
| tione aut relatione criminis aut concessionis partibus | |
| se defendet—de quibus ante, ut potuimus, diligenter | |
| perscripsimus—, si de iis locis, quae res postulabit, ad | 5 |
| causam adversariorum inprobandam transferemus; aut | |
| causae et rationes afferentur, quare et quo consilio | |
| ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia | |
| quoque et voluntate scriptoris, non ipsa solum scrip- | |
| tura causa confirmata esse videatur; aut aliis quoque | 10 |
| constitutionibus factum coarguetur. |