| Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet | 2.138.1 |
| eum locum, per quem aequitas causae demonstretur; | |
| aut ostendet, quo animo, quo consilio, qua de causa | |
| fecerit; et, quamcumque causam assumet, assumptio- | |
| nis partibus se defendet, de quibus ante dictum est. | 5 |
| atque in hoc loco cum diutius commoratus sui facti | |
| rationem et aequitatem causae exornaverit, tum ex | |
| his locis fere contra adversarios dicet oportere causas | |
| accipi. demonstrabit nullam esse legem, quae aliquam | |
| rem inutilem aut iniquam fieri velit; omnia supplicia, | 10 |
| quae ab legibus proficiscantur, culpae ac malitiae vin- | |
| dicandae causa constituta esse; scriptorem ipsum, si | 139.1 |
| exsistat, factum hoc probaturum et idem ipsum, si | |
| ei talis res accidisset, facturum fuisse; ea re legis | |
| scriptorem certo ex ordine iudices certa aetate prae- | |
| ditos constituisse, ut essent, non qui scriptum suum | 5 |
| recitarent, quod quivis puer facere posset, sed qui | |
| cogitatione assequi possent et voluntatem interpre- | |
| tari; deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis | |
| hominibus et barbaris iudicibus committeret, omnia | |
| summa diligentia perscripturum fuisse; nunc vero, | 10 |
| quod intellegeret, quales viri res iudicaturi essent, id- | |
| circo eum, quae perspicua videret esse, non adscrip- | |
| sisse: neque enim vos scripti sui recitatores, sed vo- | |
| luntatis interpretes fore putavit; postea quaerere ab | 140.1 |
| adversariis: quid, si hoc fecissem? quid, si hoc acci- | |
| disset? eorum aliquid, in quibus aut causa sit | |
| honestissima aut necessitudo certissima: tamenne ac- | |
| cusaretis? atqui lex nusquam excepit; non ergo | 5 |
| omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sint, | |
| tacitis exceptionibus caveri; deinde nullam rem ne- | |
| que legibus neque scriptura ulla, denique ne in ser- | |
| mone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte | |
| posse administrari, si unus quisque velit verba spectare | 10 |
| et non ad voluntatem eius, qui ea verba habuerit, | |
| accedere; deinde ex utilitatis et honestatis partibus | 141.1 |
| ostendere, quam inutile aut quam turpe sit id, quod | |
| adversarii dicant fieri oportuisse aut oportere, et id, | |
| quod nos fecerimus aut postulemus, quam utile aut | |
| quam honestum sit; deinde leges nobis caras esse | 5 |
| non propter litteras, quae tenues et obscurae notae | |
| sint voluntatis, sed propter earum rerum, quibus de | |
| scriptum est, utilitatem et eorum, qui scripserint, sa- | |
| pientiam et diligentiam; postea, quid sit lex, descri- | |
| bere, ut ea videatur in sententiis, non in verbis con- | 10 |
| sistere; et iudex is videatur legi optemperare, qui sen- | |
| tentiam eius, non qui scripturam sequatur; deinde, | |
| quam indignum sit eodem affici supplicio eum, qui | |
| propter aliquod scelus et audaciam contra leges fecerit, | |
| et eum, qui honesta aut necessaria de causa non ab | 15 |
| sententia, sed ab litteris legis recesserit; atque his | |
| et huiusmodi rationibus et accipi causam et in hac | |
| lege accipi et eam causam, quam ipse afferat, opor- | |
| tere accipi demonstrabit. et quemadmodum ei dice- | 142.1 |
| bamus, qui ab scripto diceret, hoc fore utilissimum, | |
| si quid de aequitate ea, quae cum adversario staret, | |
| derogasset, sic huic, qui contra scriptum dicet, pluri- | |
| mum proderit, ex ipsa scriptura aliquid ad suam cau- | 5 |
| sam convertere aut ambigue aliquid scriptum osten- | |
| dere; deinde ex illo ambiguo eam partem, quae sibi | |
| prosit, defendere aut verbi definitionem inducere et | |
| illius verbi vim, quo urgeri videatur, ad suae causae | |
| commodum traducere aut ex scripto non scriptum | 10 |
| aliquid inducere per ratiocinationem, de qua post di- | |
| cemus. quacumque autem in re, quamvis leviter | 143.1 |
| probabili, scripto ipso se defenderit, cum aequitate | |
| causa abundabit, necessario multum proficiet, ideo | |
| quod, si id, quo nititur adversariorum causa, subduxe- | |
| rit, omnem eius illam vim et acrimoniam lenierit ac | 5 |
| diluerit. |