| Loci autem communes ceteris ex assumptionis parti- | 2.143.7 |
| bus in utramque partem convenient. praeterea autem | |
| eius, qui a scripto dicet: leges ex se, non ex eius, | |
| qui contra commiserit, utilitate spectari oportere et | 10 |
| legibus antiquius haberi nihil oportere. contra scrip- | |
| tum: leges in consilio scriptoris et utilitate com- | |
| muni, non in verbis consistere; quam indignum sit | |
| aequitatem litteris urgeri, quae voluntate eius, qui | |
| scripserit, defendatur. | 15 |
| Ex contrariis autem legibus controversia nascitur, | 144.1 |
| cum inter se duae videntur leges aut plures discrepare, | |
| hoc modo: lex: qui tyrannum occiderit, olympio- | |
| nicarum praemia capito et quam volet sibi rem | |
| a magistratu deposcito et magistratus ei con- | 5 |
| cedito. et altera lex: tyranno occiso quinque eius | |
| proximos cognatione magistratus necato. Alexan- | |
| drum, qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occu- | |
| parat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum si- | |
| mul cubaret, occidit. haec filium suum, quem ex ty- | 10 |
| ranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. sunt qui | |
| ex lege occidi puerum dicant oportere. res in iudicio est. | |
| In hoc genere utramque in partem idem loci atque | |
| eadem praecepta convenient, ideo quod uterque suam | |
| legem confirmare, contrariam infirmare debebit. pri- | 145.1 |
| mum igitur leges oportet contendere considerando, | |
| utra lex ad maiores, hoc est ad utiliores, ad hone- | |
| stiores ac magis necessarias res pertineat; ex quo | |
| conficitur, ut, si leges duae aut si plures erunt, [aut] | 5 |
| quotquot erunt, conservari non possint, quia discrepent | |
| inter se, sed ea maxime conservanda putetur, quae | |
| ad maximas res pertinere videatur; deinde, utra lex | |
| posterius lata sit; nam postrema quaeque gravissima | |
| est; deinde, utra lex iubeat aliquid, utra permittat; | 10 |
| nam id, quod imperatur, necessarium, illud, quod per- | |
| mittitur, voluntarium est; deinde, in utra lege, si non | |
| optemperatum sit, poena adiciatur aut in utra maior | |
| poena statuatur; nam maxime conservanda est ea, | 146.1 |
| quae diligentissime sancta est; deinde, utra lex iubeat, | |
| utra vetet; nam saepe ea, quae vetat, quasi exceptione | |
| quadam corrigere videatur illam, quae iubet; deinde, | |
| utra lex de genere omni, utra de parte quadam; utra | 5 |
| communiter in plures, utra in aliquam certam rem | |
| scripta videatur; nam quae in partem aliquam et quae | |
| in certam quandam rem scripta est, propius ad causam | |
| accedere videtur et ad iudicium magis pertinere; de- | |
| inde, ex lege utrum statim fieri necesse sit, utrum | 10 |
| habeat aliquam moram et sustentationem; nam id, | |
| quod statim faciendum sit, perfici prius oportet; de- | 147.1 |
| inde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur | |
| niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratio- | |
| cinationem aut per definitionem induci, <cum> sanctius | |
| et firmius id videatur esse, quod apertius scriptum | 5 |
| sit; deinde suae legis ad scriptum ipsum sententiam | |
| quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam | |
| sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare | |
| quidem videantur inter se; postremo facere, si causa | |
| facultatem dabit, ut nostra ratione utraque lex con- | 10 |
| servari videatur, adversariorum ratione altera sit ne- | |
| cessario neglegenda. |