| Locos autem communes et, quos ipsa causa det, | 2.147.13 |
| videre oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplis- | |
| simis partibus sumere demonstrantem per amplifica- | 15 |
| tionem, ad utram potius legem accedere oporteat. | |
| Ex ratiocinatione nascitur controversia, cum ex eo, | 148.1 |
| quod uspiam est, ad id, quod nusquam scriptum | |
| est, venitur, hoc pacto: lex: si furiosus est, agna- | |
| tum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas | |
| esto. et lex: paterfamilias uti super familia pecu- | 5 |
| niaque sua legassit, ita ius esto. et lex: si pater- | |
| familias intestato moritur, familia pecuniaque eius | |
| agnatum gentiliumque esto. Quidam iudicatus est pa- | 149.1 |
| rentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non | |
| fuit, ligneae soleae in pedes inditae sunt; os autem ob- | |
| volutum est folliculo et praeligatum; deinde est in car- | |
| cerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in | 5 |
| quem coniectus in profluentem deferretur, compararetur. | |
| interea quidam eius familiares in carcerem tabulas af- | |
| ferunt et testes adducunt; heredes, quos ipse iubet, | |
| scribunt; tabulae obsignantur. de illo post suppli- | |
| cium sumitur. inter eos, qui heredes in tabulis scripti | 10 |
| sunt, et inter agnatos de hereditate controversia est. | |
| Hic certa lex, quae testamenti faciendi iis, qui in eo | |
| loco sint, adimat potestatem, nulla profertur. ex ce- | |
| teris legibus et quae hunc ipsum supplicio eiusmodi | |
| afficiunt et quae ad testamenti faciendi potestatem | 15 |
| pertinent, per ratiocinationem veniundum est ad eius- | |
| modi rationem, ut quaeratur, habueritne testamenti fa- | |
| ciendi potestatem. |