| Locos autem communes in hoc genere argumentandi | 2.150.1 |
| hos et huiusmodi quosdam esse arbitramur: primum | |
| eius scripti, quod proferas, laudationem et confirma- | |
| tionem; deinde eius rei, qua de quaeratur, cum eo, | |
| de quo constet, collationem eiusmodi, ut id, de quo | 5 |
| quaeritur, ei, de quo constet, simile esse videatur; | |
| postea admirationem per contentionem, qui fieri pos- | |
| sit, ut qui hoc aequum esse concedat, illud neget, | |
| quod aut aequius aut eodem sit in genere; deinde | |
| idcirco de hac re nihil esse scriptum, quod, cum de | 10 |
| illa esset scriptum, de hac is, qui scribebat, dubita- | |
| turum neminem arbitratus sit; postea multis in le- | 151.1 |
| gibus multa praeterita esse, quae idcirco praeterita | |
| nemo arbitretur, quod ex ceteris, de quibus scriptum | |
| sit, intellegi possint; deinde aequitas rei demon- | |
| stranda est, ut in iuridiciali absoluta. | 5 |
| Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare de- | |
| bebit; quod faciet, si demonstrabit illud, quod confera- | |
| tur, diversum esse genere, natura, vi, magnitudine, | |
| tempore, loco, persona, opinione; si, quo in numero | |
| illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in | 10 |
| loco illud, cuius causa afferetur, haberi conveniat, | |
| ostendetur; deinde, quid res cum re differat, demon- | |
| strabitur, ut non idem videatur de utraque existimari | |
| oportere. ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus | 152.1 |
| uti, isdem rationibus, quibus ante praedictum est, ute- | |
| tur; si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi | |
| quod scriptum sit, considerare; multas de similibus | |
| rebus et in unam quamque rem tamen singulas esse | 5 |
| leges; omnia posse inter se vel similia vel dissimilia | |
| demonstrari. |