| Loci communes: a ratiocinatione, oportere coniec- | 2.152.8 |
| tura ex eo, quod scriptum sit, ad id, quod non sit | |
| scriptum, pervenire; et neminem posse omnes res per | 10 |
| scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, | |
| qui curet, ut quaedam ex quibusdam intellegantur; | |
| contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam divi- | 153.1 |
| nationem esse et stulti scriptoris esse non posse om- | |
| nibus de rebus cavere, quibus velit. | |
| Definitio est, cum in scripto verbum aliquod est | |
| positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo: lex: qui | 5 |
| in adversa tempestate navem reliquerint, omnia | |
| amittunto; eorum navis et onera sunto, qui in | |
| nave remanserint. Duo quidam, cum iam in alto | |
| navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus | |
| esset, naufragum quendam natantem et manus ad se | 10 |
| tendentem animum adverterunt; misericordia commoti | |
| navem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt. | |
| postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius | 154.1 |
| iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum | |
| idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde | |
| funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam tra- | |
| hebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem, | 5 |
| cuius merces erant, in gladium in navi ibidem in- | |
| cumberet. hic ille naufragus ad gubernaculum ac- | |
| cessit et navi, quod potuit, est opitulatus. sedatis | |
| autem fluctibus et tempestate iam commutata navis | |
| in portum pervehitur. ille autem, qui in gladium in- | 10 |
| cubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recrea- | |
| tus. navem cum onere horum trium suam quisque esse | |
| dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex | |
| nominis vi nascitur controversia. nam et relinquere | |
| navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid | 15 |
| sit, definitionibus quaeretur. isdem autem ex locis om- | |
| nibus, quibus definitiva constitutio, tractabitur. |