| Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudi- | 2.155.1 |
| ciale causarum genus adcommodantur, deinceps in | |
| deliberativum genus et demonstrativum argumentandi | |
| locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua | |
| constitutione omnis semper causa versetur, sed quia | 5 |
| proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non | |
| a constitutione separati, sed ad fines horum generum | |
| accommodati. nam placet in iudiciali genere finem | 156.1 |
| esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis. | |
| in deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, | |
| nobis et honestatem et utilitatem, in demonstrativo | |
| honestatem. quare in [hoc] quoque genere causae | 5 |
| quaedam argumentationes communiter ac similiter | |
| tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri | |
| omnem orationem oportet, adiungentur. atque unius | |
| cuiusque constitutionis exemplum subponere non gra- | |
| varemur, nisi illud videremus, quemadmodum res | 10 |
| obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas | |
| obscuriores fieri oratione. | |
| Nunc ad deliberationis praecepta pergamus. | |
| Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem | 157.1 |
| numerus vitandarum ex contraria parte. nam est | |
| quiddam, quod sua vi nos adliciat ad sese, non emo- | |
| lumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate, | |
| quod genus virtus, scientia, veritas. est aliud autem | 5 |
| non propter suam vim et naturam, sed propter fruc- | |
| tum atque utilitatem petendum; quod <genus> pecunia | |
| est. est porro quiddam ex horum partibus iunctum, | |
| quod et sua vi et dignitate nos inlectos ducit et prae | |
| se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, | 10 |
| ut amicitia, bona existimatio. atque ex his horum | |
| contraria facile tacentibus nobis intellegentur. sed | 158.1 |
| ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, brevi | |
| nominabuntur. nam, in primo genere quae sunt, ho- | |
| nesta appellabuntur; quae autem in secundo, utilia. | |
| haec autem tertia, quia partem honestatis continent | 5 |
| et quia maior est vis honestatis, iuncta esse omnino | |
| et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem partem | |
| vocabuli conferantur et honesta nominentur. ex his | |
| illud conficitur, ut petendarum rerum partes sint ho- | |
| nestas et utilitas, vitandarum turpitudo et inutilitas. | 10 |
| his igitur duabus rebus res duae grandes sunt adtri- | |
| butae, necessitudo et affectio; quarum altera ex vi, | |
| altera ex re et personis consideratur. de utraque post | |
| apertius perscribemus; nunc honestatis rationes pri- | |
| mum explicemus. | 15 |