| Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se pe- | 2.159.1 |
| titur, honestum nominabimus. quare, cum eius duae | |
| partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit, | |
| simplicem prius consideremus. est igitur in eo genere | |
| omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. | 5 |
| nam virtus est animi habitus naturae modo atque | |
| rationi consentaneus. quamobrem omnibus eius par- | |
| tibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis con- | |
| siderata. habet igitur partes quattuor: prudentiam, | |
| iustitiam, fortitudinem, temperantiam. | 10 |
| Prudentia est rerum bonarum et malarum neutra- | 160.1 |
| rumque scientia. partes eius: memoria, intellegentia, | |
| providentia. memoria est, per quam animus repetit | |
| illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspi- | |
| cit, quae sunt; providentia, per quam futurum aliquid | 5 |
| videtur ante quam factum est. | |
| Iustitia est habitus animi communi utilitate con- | |
| servata suam cuique tribuens dignitatem. eius initium | |
| est ab natura profectum; deinde quaedam in con- | |
| suetudinem ex utilitatis ratione venerunt; postea res | 10 |
| et ab natura profectas et ab consuetudine probatas | |
| legum metus et religio sanxit. naturae ius est, quod | 161.1 |
| non opinio genuit, sed quaedam in natura vis insevit, | |
| ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, ob- | |
| servantiam, veritatem. religio est, quae superioris | |
| cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caeri- | 5 |
| moniamque affert; pietas, per quam sanguine con- | |
| iunctis patriaeque benivolum officium et diligens tri- | |
| buitur cultus; gratia, in qua amicitiarum et officiorum | |
| alterius memoria et remunerandi voluntas continetur; | |
| vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne, | 10 |
| quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo pro- | |
| pulsatur; observantia, per quam homines aliqua digni- | |
| tate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; | |
| veritas, per quam inmutata ea, quae sunt [ante] aut | 162.1 |
| fuerunt aut futura sunt, dicuntur. consuetudine ius | |
| est, quod aut leviter a natura tractum aluit et maius | |
| fecit usus, ut religionem, aut si quid eorum, quae | |
| ante diximus, ab natura profectum maius factum | 5 |
| propter consuetudinem videmus, aut quod in morem | |
| vetustas vulgi adprobatione perduxit; quod genus pac- | |
| tum est, par, iudicatum. pactum est, quod inter ali- | |
| quos convenit; par, quod in omnes aequabile est; iudi- | |
| catum, de quo alicuius aut aliquorum iam senten- | 10 |
| tiis constitutum est. lege ius est, quod in eo scripto, | |
| quod populo expositum est, ut observet, continetur. |