| Fortitudo est considerata periculorum susceptio et | 2.163.1 |
| laborum perpessio. eius partes magnificentia, fidentia, | |
| patientia, perseverantia. magnificentia est rerum ma- | |
| gnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et | |
| splendida propositione cogitatio atque administratio; | 5 |
| fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus | |
| multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe con- | |
| locavit; patientia est honestatis aut utilitatis causa | |
| rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna | |
| perpessio; perseverantia est in ratione bene considerata | 164.1 |
| stabilis et perpetua permansio. | |
| Temperantia est rationis in libidinem atque in alios | |
| non rectos impetus animi firma et moderata domina- | |
| tio. eius partes continentia, clementia, modestia. con- | 5 |
| tinentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione | |
| regitur; clementia, per quam animi temere in odium | |
| alicuius * iniectionis concitati comitate retinentur; | |
| modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem | |
| comparat auctoritatem. atque haec omnia propter | 10 |
| se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda | |
| sunt. quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum | |
| institutum pertinet et a brevitate praecipiendi remo- | |
| tum est. propter se autem vitanda sunt non ea modo, | 165.1 |
| quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et | |
| iustitiae iniustitia, verum etiam illa, quae propinqua | |
| videntur et finitima esse, absunt autem longissume; | |
| quod genus fidentiae contrarium est diffidentia et ea | 5 |
| re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum | |
| est ac propinquum et tamen vitium est. sic uni cuique | |
| virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam no- | |
| mine appellatum, ut audacia, quae fidentiae, pertinacia, | |
| quae perseverantiae finitima est, superstitio, quae re- | 10 |
| ligioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. | |
| quae omnia item uti contraria rerum bonarum in re- | |
| bus vitandis reponentur. |