Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum; 1.160.1
sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat pro-
positum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse
multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola
'quid est, Cotta?' inquit 'quid tacetis? Nihilne vobis in 5
mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?' 'Id 161.1
me hercule' inquit 'ipsum attendo: tantus enim cursus ver-
borum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem
aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam
in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non 5
explicata veste neque proposito argento neque tabulis et
signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnifi-
cisque rebus constructis ac reconditis; sic modo in oratione
Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam
involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari 10
cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc
possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque
plane nosse atque vidisse.' 'Quin tu igitur facis idem,' 162.1
inquit Scaevola 'quod faceres, si in aliquam domum plenam
ornamentorum villamve venisses? Si ea seposita, ut dicis,
essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares
rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset 5
familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam
ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi
per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem
proferat et suo quidque in loco conlocet.' 'Ego vero' inquit 163.1
Cotta 'a te peto, Scaevola:—me enim et hunc Sulpicium
impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus
huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae
isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:—sed 5
tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus
haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua,
dilatet nobis atque explicet.' 'Ego me hercule' inquit Mucius 164.1
'antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque
enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam,
quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero,
Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum 5
habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne gra-
veris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim
totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam
vehementer probo.' 'Enimvero' inquit Crassus 'mirari satis 165.1
non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque
ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis,
ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis
auribus.' 'Ain tu?' inquit ille: 'si de istis communibus et 5
pervagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa
neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti,
de naturis hominum, de moribus, de rationibus eis, quibus
hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia,
de antiquitate, de administratione rei publicae, denique de 10
nostro ipso iure civili? Hanc enim ego omnem scientiam
et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse; in ora-
toris vero instrumento tam lautam supellectilem numquam
videram.' 'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam 166.1
innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile
veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit,
cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scae-
vola, cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso 5
praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere
liceret, Cn. autem Octavius, homo consularis, non minus
longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne
is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni
molestia stultitia adversarii liberaretur?' 'Ego vero istos,' 167.1
inquit—'memini enim mihi narrare Mucium—non modo
oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim.'
'Atqui non defuit illis patronis' inquit Crassus 'eloquentia
neque dicendi ratio aut copia, sed iuris civilis scientia: quod 5
alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in xii
tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet;
alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in
actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem adver-
sarium perditurum. Quid? in his paucis diebus nonne 168.1
nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris
nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat,
ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur
cvivs pecvniae dies fvisset? quod petitoris causa com- 5
paratum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset
iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi,
petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, qvod
ea res in ivdicivm ante venisset. Quid ergo hoc fieri 169.1
turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susce-
perit, ut amicorum controversias causasque tueatur, labo-
rantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc
in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, 5
aliis inridendus esse videatur? Equidem propinquum no- 170.1
strum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus
elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc effe-
rendum et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater
esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili 5
satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset
—quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est
consecutus—neque se ante causas amicorum tractare atque
agere coepisse, quam ius civile didicisset. Quid vero ille 171.1
[M.] Cato? Nonne et eloquentia tanta fuit, quantam illa
tempora atque illa aetas in hac civitate ferre maximam
potuit, et iuris civilis omnium peritissimus? Verecundius
hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo 5
summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed
tamen idem hoc semper ius civile contempsit. Verum, 172.1
quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse par-
ticipes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam,
quid de quaque re sentiam. Antoni incredibilis quae-
dam et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si 5
hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis
prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis
sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiae
condemnare sententia mea, post etiam impudentiae; nam 173.1
volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus,
iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non
de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in
causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, 5
gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nex-
orum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, tes-
tamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum
innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum,
quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus 10
aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.
Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis 174.1
rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam
maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo de-
cipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas
clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capi- 5
atur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem?
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu
everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
Quid? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, 175.1
in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est eius
patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet acce-
dere? Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius
militis? de cuius morte cum domum falsus ab exercitu 5
nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mu-
tasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque
ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles
domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam
testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum 10
est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse
filius, quem pater testamento neque heredem neque ex-
heredem scripsisset nominatim. Quid? qua de re inter 176.1
Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum
Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem homi-
nis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea
causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicen- 5
dum? Quid? quod item in centumvirali iudicio certatum 177.1
esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae
exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum appli-
cavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius
applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio 5
atque inlustratum est a patrono? Quid? nuper, cum ego 178.1
C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio
privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure
versata defensio est? Cum enim M. Marius Gratidianus
aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum 5
aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus,
quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor
scisset neque declarasset, praestare debere. Quo quidem in 179.1
genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo
iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non
abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit: nam
cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum 5
essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari
coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis
aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod,
cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul,
mutari lumina putabat. Quid vero? clarissima M'. Curi 180.1
causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo
concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum
Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et
disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque 5
acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque,
ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, elo-
quentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura
defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam
in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse 10
posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum
heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente
fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in
suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit
uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, 15
in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili
versari? Omitto iam plura exempla causarum amplissi- 181.1
marum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest
accidere ut causae versentur in iure. Etenim si C. Manci-
num, nobilissimum atque optimum virum atque consularem,
cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus 5
ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent
posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum
introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis,
iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic
esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut 10
pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, quam 182.1
possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam con-
tentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de liber-
tate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non
in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure 5
consisteret? Similique in genere, inferiore ordine, si quis
apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset
et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores
nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset
hanc civitatem. Quid? de libertate, quo iudicium gravius 183.1
esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse con-
tentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit,
continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid?
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex 5
Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in
provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium
priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque
filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta
est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de 10
puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae,
si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis
fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duce-
retur? Haec igitur et horum similia iura suae civitatis 184.1
ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque
vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva
toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope
cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque 5
tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?