| Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- | 6.1 |
| deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc | |
| autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret | |
| dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi | |
| theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecis- | 5 |
| que auribus digna spoliatum atque orbatum videret. equi- | 7.1 |
| dem angor animo non consili, non ingeni, non auctoritatis | |
| armis egere rem publicam, quae didiceram tractare qui- | |
| busque me adsuefeceram quaeque erant propria cum | |
| praestantis in re publica viri tum bene moratae et bene | 5 |
| constitutae civitatis. quod si fuit in re publica tempus | |
| ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum | |
| civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit, | |
| cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum | |
| aut timore. ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam | 8.1 |
| essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus | |
| quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissi- | |
| mis tamquam in portum confugere deberet non inertiae | |
| neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque | 5 |
| ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quan- | |
| dam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt | |
| ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, | |
| quem ad modum salutariter uterentur non reperiebant. | |
| itaque ei mihi videntur fortunate beateque vixisse cum | 9.1 |
| in ceteris civitatibus tum maxume in nostra, quibus cum | |
| auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam sapien- | |
| tiae laude perfrui licuit. quorum memoria et recordatio | |
| in maxumis nostris gravissimisque curis iucunda sane | 5 |
| fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus. |