| Nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, | 10.1 |
| M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio vene- | |
| rat, homines cum inter se coniuncti tum mihi ita cari | |
| itaque iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me ange- | |
| bat de re publica cura consederit. quos postquam salutavi: | 5 |
| quid vos, inquam, Brute et Attice? numquid tandem | |
| novi? | |
| Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire | |
| velis aut ego pro certo dicere audeam. | |
| Tum Atticus: eo, inquit, ad te animo venimus, ut de | 11.1 |
| re publica esset silentium et aliquid audiremus potius | |
| ex te, quam te adficeremus ulla molestia. | |
| Vos vero, inquam, Attice, et praesentem me cura leva- | |
| tis et absenti magna solacia dedistis. nam vestris primum | 5 |
| litteris recreatus me ad pristina studia revocavi. | |
| Tum ille: legi, inquit, perlubenter epistulam, quam ad | |
| te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te | |
| prudenter et consolari amicissume. | |
| Recte, inquam, est visus: nam me istis scito litteris ex | 12.1 |
| diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad | |
| aspiciendam lucem esse revocatum. atque ut post Can- | |
| nensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam | |
| proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae | 5 |
| res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum | |
| nostrarum et communium gravissumos casus nihil ante | |
| epistulam Bruti mihi accidit, quod vellem aut quod | |
| aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas. | |
| Tum Brutus: volui id quidem efficere certe et capio | 13.1 |
| magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re con- | |
| secutus sum. sed scire cupio, quae te Attici litterae delec- | |
| taverint. |