| Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem | 13.5 |
| mihi, sed etiam, ut spero, salutem adtulerunt. | |
| Salutem? inquit ille. quodnam tandem genus istuc tam | |
| praeclarum litterarum fuit? | |
| An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio | |
| aut ad hoc tempus aptior quam illius libri, quo me hic | 10 |
| adfatus quasi iacentem excitavit? | |
| Tum ille: nempe eum dicis, inquit, quo iste omnem | 14.1 |
| rerum memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, | |
| perdiligenter complexus est? | |
| Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti | |
| fuisse. | 5 |
| Tum Atticus: optatissimum mihi quidem est quod | |
| dicis; sed quid tandem habuit liber iste, quod tibi aut | |
| novum aut tanto usui posset esse? | |
| Ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam | 15.1 |
| utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus tem- | |
| porum uno in conspectu omnia viderem. quae cum stu- | |
| diose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum | |
| salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sume- | 5 |
| rem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si | |
| non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesio- | |
| dium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere | |
| iubet qua acceperis aut etiam cumulatiore, si possis. ego | 16.1 |
| autem voluntatem tibi profecto emetiar, sed rem ipsam | |
| nondum posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. nec | |
| enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est unde tibi | |
| reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus exustus- | 5 |
| que flos siti veteris ubertatis exaruit—, nec ex conditis, | |
| qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui | |
| paene solis patuit, obstructus est. seremus igitur aliquid | |
| tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter | |
| colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem | 10 |
| tui muneris: modo idem noster animus efficere possit | |
| quod ager, qui quom multos annos quievit, uberiores | |
| efferre fruges solet. |